Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2540. 1636 april 5. Aan de Procureur des KoningsGa naar voetnoot4.2541. 1636 april 6. Van C. de GrootGa naar voetnoot5.Tuas ultimo Febr. et Mart. VI e novo Cal. datasGa naar voetnoot6 biduum est quod recepi; et ut mei erat muneris statim, postquam receperam, tradidi. Memini equidem scripsisse me antehac voluisse dominum magnum cancellariumGa naar voetnoot7 tibi ut nuntiarem meam operam, si foret animus in hac aula manendi, ipsi non displicere, nec aliter quam scripsi se res habet. Quin et interim saepe ipse, saepe per alios idem est pollicitus; quae autem causa sit, cur in hoc proposito haeserit hactenus meque adhuc in incerto teneat, nemo est, qui dixerit, nec apparet omnino, nisi illud inspiciamus, quam considerate quamque cunctante[r] explicare omnia consilia sua assueverit. Quoquo modo ea se res habet, non est, quod de exspectatis mihi diu successibus desperem. Potero interim solari hanc temporis iacturam Germanici sermonis rerumque in hac aula tractarum cogitatione quantulacunque. In caeteris tuarum memor admonitionum, quas ut digne aestimem, scio et fortunae meae et isti, quam debeo tibi obedientiae interesse. | |
Pro libraria suppellectile, quam mittere te ais, haud equidem dixerim, quantas tibi habeam gratias. Utinam et vestes adessent, cum ad apiscendos honores videantur illa non parum promovere. Possunt autem, dummodo tutum Hamburgum transmittantur, haberi a nobis sine ullo incommodo, cum inde ad nos commeantibus pateant itinera tuta nec ullo obsessa milite. Quae publica spectant haec sunt ferme. Rostochiensem civitatem amisso praesidii praefectoGa naar voetnoot1, qui per dolum civibus se atque ipsis adeo militibus subduxit, quorum omnium irritaverat in se animos, nostrorum petitionibus aures praebere, cum steterit ista urbs iam per aliquot menses sub isto Lunemburgicorum partium tribunoGa naar voetnoot2 clausa dies noctesque quorumlibet aditus, adeo ut huius quoque aulae praefectoGa naar voetnoot3 denegata fuerit transeundi potestas, licet media hyeme et intento gelu ipse e campo nobis vicino per suos iussisset eam peti. BanneriumGa naar voetnoot4 cum X equitum millibus, quorum pars Salae fluvium nando traiecere per dolum hostilia castra agressum; et duo regimenta dedisse internecioni captis vexillis X progredi nunc et maiora moliri. Gaertam obsidione adhuc premi. Silesiae eundem esse statum. At edixisse Poloniae regemGa naar voetnoot5, ne dehinc suum intra territorium militem sibi conscribant caesarianiGa naar voetnoot6. Rediit iam nunc Hamburgum S. ChaumontiusGa naar voetnoot7. Dominus magnus cancellarius parat se, Straelsundiam ut repetat in sequentem proxime Mercurii diem. Videtur illud agere apud dominum cancellarium LunemburgicusGa naar voetnoot8, ut medius sit inter partes, et hostilia in posterum exuat. SpiringiumGa naar voetnoot9 Amstelodamum profectum scripsi iam antehacGa naar voetnoot10 ut et de MathisiaeGa naar voetnoot11 morbo, quem lethalem sibi sensit atque adeo ante octiduum extincta est. Deus te, venerande Parens, ingens publici, ingens nostri quoque decus atque columen, clementer custodiat, cujus tutelae et matrem meam et sororemGa naar voetnoot12 commendo. Tuus tibi obedientissimus filius
| |
Vismardae, XXVII Mart. vet. cal. 1636.
Vestes meae, et si quid aliud est, quod mittas, si Hamburgensi navi committantur, quales saepe ad nos transmeare solent, nullum equidem illis periculum video, dummodo ad Hamburgensem mittantur mercatorem aliquem et absint litterae, quae notos nos faciant. | |
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 12 Maii n.s. |
|