Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2506. 1636 maart 12. Van C. de GrootGa naar voetnoot8.Venerande Pater, Scripsi tibi ante septimanas hasce quatuorGa naar voetnoot9 magni cancellariiGa naar voetnoot10 iussu, cum aliis ipse curis esset dissentior, interea temporis multum diuque Pomeraniae Meclenburgicique oras circumvagatus, cum et argumentum deesset saepe et rara scribendi daretur occasio, quievi. Nunc ad officium redeo acceptis perlectisque binis litteris tuis datis XXXI et XXIV Januar.Ga naar voetnoot11 novi calend., quas gaudeo ad te recte pervenisse, cum ex illis cognoscas et de me quicquid ad hoc usque tempus fuit et de publico quodcunque coram didiceram. Illud quoque haud dixerim, quanto mihi ad meliora omnia incitamento fuerit, quod, ut dicis, ipse non sine aliqua voluptate illas legeris. GrubbiiGa naar voetnoot12 amicitiam, ut mones, colui semper quibuscunque potui officiis, et nunc etiam colo. Miror quod eorum fuerit maior erga me humanitas quam aut SadleriGa naar voetnoot13, qui mei suscepturum se curam coram tibi fuit pollicitus aut aliorum in hac aula viventium, quorum maximae parti scio haud minus quam istis cognitam esse modestiam tuam humani- | |
tatemque. Nam cum ipsum salutarem, quod esse mei officii sciebam, responsum de quibus interrogabam reddidit satis frigidum facta tui ne minima quidem mentione. At certe illo modestior multo VicedommiusGa naar voetnoot1, in quem cum apud dominum SpiringiumGa naar voetnoot2 incidissem, compellavit me ultro, dixit se benigne exceptum a te convivio et in multis habitum suaviter, quae omnia se maximi facere. Dominum WolfiumGa naar voetnoot3 abesse iam hinc scripsi tibi antehacGa naar voetnoot4 et ipsius ad te litteras misi meis inclusas. Dolebat sublatum esse per itinerum intuta, quod fuerat inter vos litterarum commercium; ei restaurando arcanas notas litteris suis inseruit, quas iam percepisse te arbitror. Interim ad nos venit dominus VulteiusGa naar voetnoot5, is ipse, puto, quem memini vidisse te Magontiaci, missus a landgravioGa naar voetnoot6, qui videtur haud omnino immemor contractae cum Suecis societatis atque iterum simul cum LuneburgicoGa naar voetnoot7 sui spem facere. Ad Albim res nobis hactenus prosperae, quem traiecisse toto cum exercitu BanneriumGa naar voetnoot8 iam audieris, ex eo tempore miles noster agros urbesque minores Erfordium usque populatur, qui Naumburgum penitus in praedam vertit. Hallam deseruit ideo, quod premebatur et ab imminente castello et a toto electorali exercituGa naar voetnoot9 eo omnes suas copias dirigente. At vero proxime iuxta oppidulum Calbe dictum rem gessit fortiter tribus hostium millibus caesis aut actis in fugam. Et horum quidem omnium laus debetur Bannerio, qui nunc uxoremGa naar voetnoot10 luget immodice, quam extinctam febre amisit ante paucos abhinc dies. In Westphalia post KniphusiiGa naar voetnoot11 excessum auxit se multum hostis factoque per Bremam Visurgis transgressu cum petentibus id beneficium haud cunctanter indulsisset ea urbs, exercitum Suecicum tenuem admodum disparsit, nulla tamen edita clade memorabili. Ei malo ut succurratur, mittitur in istas partes LesliusGa naar voetnoot12 cum VI peditum millibus paucis equitibus, quae copiae ex Pomeraniae praesidiis collectae colligataeque sunt. Interim omnes de pace sermones cessant nec offerente condiciones meliores Saxone nec petentibus nostris. VrangeliusGa naar voetnoot13 iuxta Viadrum locavit se in BrandeburgiciGa naar voetnoot14 molitiones intentus, qui iam non occulte nobis adversatur editoGa naar voetnoot15 ad hanc rem teste mentis suae libello. | |
Haec nunc sunt maxime, quae te scire intersit. Illud quoque scias oportet advenisse iam Spiringium et discessisse rursus in Hollandiam iter faciens ducturus uxorem BommeliamGa naar voetnoot1. Is ait prospexisse se tibi iterum de XV millibus imperialium et, quae debentur adhuc de illis, satisfacturum pollicetur, simul ac rationes impendiorum et trimestrium partitiones ei miseris nitide descriptas, cum queratur saepius litteras tuas, cum maximi faciat, legere tamen se non posse. Illud quoque rogat, ut addas, quid de pensione acceperis et ab ipso et ab HeufdioGa naar voetnoot2, quantumque sit quod debetur. Haeret adhuc Vismariae cancellarius cum Sancti ChaumontioGa naar voetnoot3 de sce ... rioribus agitans, quae, ubi in istis quid certi videtur, ait se perscripturum tibi. Silesiae quis sit status, testabantur quae excerpsi (e)x OpitiiGa naar voetnoot4 litteris tibique nunc mitto. Obiit diem Erich LaersonGa naar voetnoot5. Sorgiae filiaGa naar voetnoot6 datur in matrimonium iuveni Hanovia orto, dicto Daniel Le ConteGa naar voetnoot7, estque hic secundus nuptiarum dies, et Mathisii uxorGa naar voetnoot8 ex obstructo hepate morbo laborat vix medicabili. Raptim. Tuus tibi obedientissimus filius
| |
Vismariae, 2/12 Martii 1636. | |
Adres: A Monsieur, Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Couronne de Suède à Paris. Port. In dorso schreef Grotius: 12 Martii 1636 C. de Groot. |
|