Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2492. 1636 februari 28. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot14.Excellentissime Domine, Quod et mearum rerum curam gerit Sublimitas Tua et filium meumGa naar voetnoot15 ex pulvere scholastico ad res pertrahit quodque supra res omnes est, suo conspectu dat frui, quod vel unum animo non segni satis ad virtutes omnes esse debet incitamenti, pro iis beneficiis gratiam reddere non est, ut sperem, pridem obligatior quam ut solvendo sim, ne agere quidem satis digne possum, nisi ut Deus precibus, ita Sublimitas Tua votis ominibusque velit esse contenta. | |
Aperte cognosco ex horum, qui in hac aula sunt hominum sermonibus, excusari BrandeburgicumGa naar voetnoot1 in dissidio a nobis facto; faveri PolonoGa naar voetnoot2, etiam in spe regni Suedici recuperandi. De Italicis rebus nihil est hoc tempore, quod scribatur. Dux ParmensisGa naar voetnoot3, qui adhuc hic est, pacis etiam nomen abhorret. Quid in Valle Telina et ad lacum Comensem agatur, haud magni sane momenti docebunt MariniGa naar voetnoot4 nostri diligentes literae. Batavicae me literae docent nolle cardinalem HispanumGa naar voetnoot5 potestatis sibi factae documentum exhibere, nisi et ipse videat potestatem non ab ordinum tantum foederatorum conventu, sed et a singulis nationibus, quas provincias vocant, suis datam. Nationes quaedam, ut Zelandica, hac re ad ipsos delata cuperent inspicere propius, quibus legibus pactio speraretur. Interea prohibuere foederati, ne qua alimenta amnibus aut mari ad HispanoGa naar voetnoot6 parentes terras ferrentur, quasi ipsi talium egentes, revera ut Caesarianis copiisGa naar voetnoot7 circa fines agentibus fames fiat. Confluentes ad Mosellam in hostium pervenisse potestatem fama est. Revocata sunt auxilia, quae comes SuessionensisGa naar voetnoot8 duci BernhardoGa naar voetnoot9 jussus erat dare. Cardinalis ValettaGa naar voetnoot10 hodie hic erit. Hagenoviam importatum frumenti nonnihil. Vicecomes TurenaeGa naar voetnoot11, ducis BulioniiGa naar voetnoot12 frater, serius advenit quam ut hostium munitiones ad Longuium impedire posset. Aegre fert princeps CondaeusGa naar voetnoot13, quod, cum nuper coram omni parlamento dixerit, si quod ab ipsis parendi initium fieret, de cetero non ursurum regemGa naar voetnoot14 senatorum novorum admissionem, nunc rex defugiat auctoritatem. Ex Brasilia discimus, qui eo recentes advenerant, Hispanos nihil quidem tentasse adversus Batavorum opera, sed de suis quater aut, ut alii volunt, sexies mille exposuisse sedecim leucis a Fernambuco, ad augendum AlbuquerciiGa naar voetnoot15 exercitum, qui jam constabat bis mille militibus, quinquies mille illorum locorum barbaris, metuique, ne is tanto jam auctior vim in Batavos paret, eoque magis, quod totos quatuor menses nulli mare Euri perflarunt, qui militem victusque ac bello necessaria eo perferrent, quae ipsa anno MDCXXV, cur Baia amitteretur, causa fuerat. Ducem Parmensem pontificisGa naar voetnoot16 nuntiiGa naar voetnoot17 videre noluerunt, quod de honoribus, quibus ipsos excepturus esset, nequisset convenire. Itaque et ceteri legati, | |
ego, AnglusGa naar voetnoot1, VenetusGa naar voetnoot2 ab eo salutando abstinuimus. Anglus et ego ne caruccam quidem obviam misimus gnari futuram, si misissemus, ut nuntiorum caruccae nostris praeferrentur. Causae, cur nuper odiose adeo in reformatos Galliae apud regem declamaverit Aurelianensis episcopusGa naar voetnoot3, sunt, quod preces illorum contra antichristum conceptae sunt, quo nomine papam ab illis designari non male conjectabat; et quod in psalmo XX, qui latine ‘Exaudiat’ incipit, sub finem non pro rege orent, sed pro populo, ut nimirum ejus desideria rex exaudiat, quod ab ipsis dolo malo immutatum dicebat, quia latinus cantus aliter habet et regem a Deo exaudiri optat non considerans Gallicam versionem Theodori BezaeGa naar voetnoot4 ex hebraeo expressam, eo sensu, quem et PagninusGa naar voetnoot5 et Arias MontanusGa naar voetnoot6, romanae communionis homines hebraice doctissimi, suis in versionibus sequuntur. Ita invalidis quod objiciatur, nunquam deest. Et haec ille ita attollebat, ut non rationibus convincenda, sed carnificis manu punienda diceret testatus tamen se, ut hominem ecclesiasticum, de meritis eorum loqui, quorum tamen poenas non exoptaret, quin magis deprecaretur. Haec quidem non talia sunt, ut hoc tempore bello ad omnem finem strepente vis aliqua reformatis metuenda sit, sed ut in regis animo faces relinquere possint aliquando exarsuras. Audio in ipsa cardinalisGa naar voetnoot7 domo partes esse, aliis a BrezaeoGa naar voetnoot8 et agnatis, aliis a MileraeoGa naar voetnoot9, ComballetaGa naar voetnoot10 ac cognatione cetera stantibus multumque imminutam partem illam dejectoGa naar voetnoot11, qui ei faverat, ServianoGa naar voetnoot12. Haec dum scribo nuntiatur nobis dux Bernhardus avecta etiam ex Belgicis partibus hostium vi coactus in Campaniam se recipere. Inde in aulam hanc venturus dicitur; quod tamen ignorant, qui hic res ejus agunt. Deus, Excellentissime Domine, haec omnia te praesertim adjuvante ad bonum gubernet exitum. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 18/28 Febr. 1636. | |
Cardinalis Valetta jam hunc advenit. Colmariensis, qui hic est syndicusGa naar voetnoot1 suam civitatem, princeps WittenburgicusGa naar voetnoot2 suam familiam Tuae Sublimitati commendare me jubent. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. In dorso: Praes. Wismariae, die 25 Martii/4 Apr. Anno 1636. |
|