Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2185. 1635 juli 17. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot2.De Maguntiaco ii ipsi, qui tristem sparserant nuntium, nunc eum dubium videri volunt, an quod parum certa fuerit auctoritas, an quod ita conducere rebus existiment non dixerim. Sed si verum est Wormatiam versus ivisse magnam partem Caesariani exercitus, est plus quod metuam quam quod sperem. Cum pater ButilleriusGa naar voetnoot3, cui, filioGa naar voetnoot4, apud fratrem morante regiumGa naar voetnoot5, res externae curae sunt, apud regemGa naar voetnoot6 negotia fugientem ad Fontem ageret Bellaqueum, ServianumGa naar voetnoot7, secretarium status unum e quatuor, cui bellicarum rerum tractatio mandata est, conveni, a quo singulari quadam humanitate et amicitiae testatione exceptus sum. Commendavi ei tria, Colmariense negotium, ut ea aequitate transigeretur, unde et huic civitati amor in res Gallicas cresceret, et aliis exemplum daretur tutelae regis expetendae; legatus ut quamprimum mittereturGa naar voetnoot8, cujus opera adjuta Sublimitas Tua facilius societatem protestantium inter se devinctam contineret; postremum ut pecunia per FeuqueriumGa naar voetnoot9 saepius, nuper et per Butillerium filium promissa Sublimitati Tuae non ultra sineretur in manibus dispensantium haerere, magnos in his rerum momentis usus habitura; quod ut credibilius facerem, explicavi quae de ArnhemioGa naar voetnoot10 et fluctuantibus nonnullis exercitus Saxonici ducibus intellexeram. Promisit large operam suam, optare, ut D. de la CourGa naar voetnoot11, consiliarius parlamenti hujus et primi quondam praesidis Rhothomagensis filius, non leviter literis tinctus, in vestras partes mitteretur, addens optari idem a sigillorum custodeGa naar voetnoot12. Cum diceret alios DavausioGa naar voetnoot13 destinare eam legationem, dixi arbitrari me e re esse, ut Davausius permaneret in tractandis rebus ad inducias cum PolonoGa naar voetnoot14 pertinentibus neque vero vestri tractus rem eam moram pati, ut post exitum demum colloquii cum Polonis a rege legatus istuc adventaret. Literae a Vienna narrant fuisse ea in aula Polonum secretariumGa naar voetnoot15, cui ab | |
OgnatensiGa naar voetnoot1 pecunia sit numerata Cossaccorum tribus millibus conducendis, quae in Galliam Hispani vellent immittere. Sane ita judicare prudentiores video. Poloniae regem protestantibus blandiri quidem sed per magis fida cum CaesareGa naar voetnoot2 connecti, praesertim quamdiu cum Suetia belli pacisque incertus manet. Septimus jam dies est, cum venit heic a duce BernhardoGa naar voetnoot3 PonicaGa naar voetnoot4 rebus fessis subsidium rogans. Multa mecum locutus purgavit famam ducis, quod in magno metu, ne inde a GalassioGa naar voetnoot5, altera parte a MansfeldioGa naar voetnoot6 includeretur peditis inops, quem in oppidorum praesidia distribuisset, tam longe cessim iisset. Amicitiam Sublimitatis Tuae in ipso abitu cum duce foederatam praedicabat addebatque plurima in laudem Sublimitatis Tuae saepius repetens melius ipsam Germanis consultum voluisse quam ipsos sibi Germanos. Nec tacebat magnam ipsius ducis cum FeuquerioGa naar voetnoot7 conjunctionem. Putavi officii esse mei ex generali mandato socios juvandi, ipsius postulata commendare Serviano, qui id non ingratum habuit. Locutus est et ipsi Ponica et Patri IosephoGa naar voetnoot8, dein cardinaliGa naar voetnoot9 heri et regi, qui ad Germani nunc fanum venit Catalaunum, ut dicitur, iturus. Promittitur ei et magnus exercitus sub cardinali ValettaGa naar voetnoot10 et pecuniae aliquid pro ducis Bernhardi milite, ne vastatis jam caeteris quod facere caeperat, Gallia solum populetur. Suedis nostris parta gloria est defensa contra magnam hostium vim Caesaris Lautera. In Valle Telina res non quidem restitutae sunt, sed spem ostentant meliusculam, nam RohaniusGa naar voetnoot11, qui se nimium festina, ut multi existimant, cautione Clavennam Ripamque receperat, Tiranum castellum, ad multas res utili positu, recuperavit auctusque tribus Helvetiorum millibus diu desideratis hostium sex millia ad pontem Adduae, qui Tiranum inter et Bormium est, partim interfecit, partim compulit in montes inque Bormium fugere, unde majora audendi pulchra se illi praebet occasio. SabaudusGa naar voetnoot12 dicitur jam fedus fecisse cum rege, quod quale sit, ostendet dies. Certe hoc tempore non eae sunt in illis partibus regis vires, ut magni quicquam possint aggredi: imo ad tutandam Lotharingiam et quae Lotharingiae adhaerent miles inde abducitur ut et ex Picardia is, qui in Atrebates et Hannonios multum id exspectantibus Batavis incubiturus dicebatur. Sed aequum est ad ea reverti, quae urgent magis. RingraviumGa naar voetnoot13 Francofurti ad Moenum esse audio eaque fiducia animum addere sociis et civitatis fidem retinere, quod utinam sit diuturnum. Nam antequam eo adveniret, intelligo controversiam ei motam de directione vicaria ab ipsa civitate. De Belgicis rebus sera huc omnia adferuntur et incerta. PiccolominiGa naar voetnoot14 | |
exercitus, quem non admodum esse speciosum Sedano scribitur, Mosam Namurci transiit interiora Belgarum petiturus. De regio Batavicoque exercitu plerique conjecturam faciunt iter illis in Wasiam quaeri, initium ad claudendam Antverpiam. Ajunt ibi grave odium exortum inter duos cardinalis propinquos BrezaeumGa naar voetnoot1 et MileraeumGa naar voetnoot2. Ex Hispania secretarius legatiGa naar voetnoot3, qui ibi fuit, Gallici honorifice et sine suo impendio ad fines deductus est. Ea comparatio efficit, ut, quae hic in secretarium HispanicumGa naar voetnoot4 durius acta sunt ob tractam longius praefinito moram custodito ipso neque chartis intactis, eorum nunc defugiatur auctoritas. Ex Italia qui scribunt, memorant magna ibi Hispanorum diligentia reparari classem. Ab iisdem Parmensi principiGa naar voetnoot5 ingentes intentari metus. At ex Vienna praeter ea quae dicere occupavi, regem HungariaeGa naar voetnoot6 Budacium ivisse, eo venturos eos, qui exercitu sub ipso sunt praefuturi: missos in Hispaniam cursores ad socianda consilia super pace generali a pontificeGa naar voetnoot7 commendata, sed quam Austriaci nonnullis successibus inflati carius quam antehac indicare dicuntur, ne hoc quidem dissimulantes non multum ex legatorum opera sperandum, quamdiu non prius exploratus esset ipsius regis Galliae in pacem animus. In eo instrumento, quo dux NeoburgicusGa naar voetnoot8 medius inter partes esse permittitur, adscriptum, ne Gallis aut aliis domus Austriacae hostibus iter per sua concederet. A Rohanio missas Viennam literas, quo significet, quod factum in Valle Telina a Gallis non alio spectare quam ad tutandam catholicam romanensium religionem et jus Rhaetorum. Sponsalia BavaricaGa naar voetnoot9 quinto Augusti futura. Pacis SaxonicaeGa naar voetnoot10 occultari pleraque. Venisse in aulam Viennensem a rege DaniaeGa naar voetnoot11 virum nobilem commendaturum Caesari possessionem Bremensis episcopatus. Et haec quidem inde: heic vero episcopi sententiam suam adversus conjugium fratris regiiGa naar voetnoot12 perscriptam dedere, quam nancisci nondum potui, missurus alioqui. Ducissa de CroyGa naar voetnoot13 se Sublimitati Tuae commendat, facit idem D. DiodatiGa naar voetnoot14. Mitto | |
edictum regisGa naar voetnoot1, quo districtius quam antehac feudorum possessores ad arma evocat, et responsum theologorum de fratris regii matrimonio, cui congruenter et episcopi regi responderunt; praeterea recentes Meti literas, quibus Caesaris Lautera tandem vi hostium pressa intelligitur malaque omnia, quibus Deus medeatur. RusdorfiusGa naar voetnoot2 hic est, sed eum videre necdum contigit. Omnia optima publico, Excellentissime Domine, et Sublimitati Tuae precor. 7/17 Iulii 1635. PonicaeGa naar voetnoot3 magnus honos habetur, nempe ut TheodoretusGa naar voetnoot4 PyrrhonisGa naar voetnoot5 totus VindicisGa naar voetnoot6 fiat; sunt qui mussitant obsessam Colmariam. Tuae Sublimitatis devotissimus cultor
| |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|