Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2184. 1635 juli 17. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot2.Tuas, mi frater, literas scriptas 25 IuniiGa naar voetnoot3 heri accepi et gratias ago pro iis, quae nuntias. Urge quaeso Delfenses, ut praebeant veritati testimonium. Ego semper intellexi fuisse BerckeliumGa naar voetnoot4, qui in mea re locutus sit apertissime. Sciamus quaeso, ecquid cum bona gratia a Rotterodamensibus obtineri possitGa naar voetnoot5. Si non potest, aperiunt se viae aliae. Rogo et omnis detur opera, ut chartas mihi Rotterodami Hagaeque ablatas recipiam ex tenore sententiae pro me latae. Deinde ut quamprimum illae chartae et aliae simul cum libris ad me veniant. Nam horum inopia nihil boni aggredi possum. Illud vero satis mirari nequeo omnes de SophompaneaGa naar voetnoot6 loqui - nam scripsit SalmasiusGa naar voetnoot7 - me autem nec mihi nec amicis habere exemplar. Rogo, si alicubi intercepti sint libri, vel hoc sciam. In valle Telina res meliori in loco est recepto per RohaniumGa naar voetnoot8 castello Tiranio et sex mille hostibus non longe inde partim caesis partim fugatis. Ad ripam Rheni res non optime succedunt. Metuo, ne vera sit de amisso Magontiaco fama. De Wormatia constat et ivisse hostem Magontiacum. Plane illis in partibus pro lubitu agit. Sed rexGa naar voetnoot9 tum magnum exercitum juvandis sociis promittit, tum pecuniae aliquid Bernhardi ducisGa naar voetnoot10 militi. Valde nos torquet ignorantia earum rerum, quae apud vos geruntur. Posthac viam Caleti et maris tentabimus. ParentibusGa naar voetnoot11 optimis me commendo, quorum non ero immemor. Saluto et omnes sanguine, affinitate, amicitia junctos, Delfenses maxime, quibus velim ostendere posse quam ipsis velim optime. Uxori tuaeGa naar voetnoot12 et liberisGa naar voetnoot13 Deum faventem opto. Lutetiae, 17 Iulii novi Cal. 1635. | |
Publicatos illos foederis Gallici articulosGa naar voetnoot1 missos ad me velim. Tui amantissimus frater
|
|