Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2159. 1635 juni 25. Van Willem de GrootGa naar voetnoot6.Frater optime, Etsi pauca jam scribenda habeam nihilque a te hac quidem septimana acceperim, ne tamen indiligentiam meam aliquo modo accusare possis, haec habe. PrincepsGa naar voetnoot7 vicesimo Junii die accepto quem Trajecto ad Mosam subvehi jusserat commeatu militibus suis in sex dies cibaria publicitus accipere jussis profectionem indixit, et castra sua Bruxellas versus movit relicta ad dextram urbe Lovaniensi. Princeps cardinalisGa naar voetnoot8 jam cum suis copiis Vilvordiae esse dicitur et octo millia militum in Flandriam interiorem misisse creditur. Princeps Vurnae - id palatium est sesqui hora Bruxellis distans - hospitium sibi legisse nuntiatur; an in Flandriam irrupturus sit, an cum cardinale circa sedem imperii conflicturus, dubitatur. Mirum est hactenus utrique exercitui suppetiisse quae alendis et equis et hominibus sunt necessaria. Hic quaestio instituitur adversus eos, qui primi articulos foederis Gallici publicarunt, et venit in suspicionem vicinus meus NordingiusGa naar voetnoot9, cujus famulusGa naar voetnoot10 latitat, qui exempla aliis tradidit. Audio omnes, quae e Galliis itinere Brabantino venere, litteras Bruxellis | |
fuisse reseratas, quare et hisce metuo litteris. PaviusGa naar voetnoot1 certe suas litteras maritimo misit itinere. Delfenses nostri inter se discrepant de eo, qui praecipua in conventu, cum de te disceptaretur, verba fecerit, NobeliusneGa naar voetnoot2 an BerkeliusGa naar voetnoot3, quod tamen exprimi debere ratio suadet. Vale, frater optime, cum uxore et liberis, et nos ama. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, XXV Junii 1635. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède vers le Roy Très-chrestien A Paris. In dorso schreef Grotius: 25 Iunii 1635. W. de Groot. |
|