Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2137. 1635 juni 6. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot3.Excellentissime Domine, Luctatam cum ventis diu tandem in Hollandiam salvam pervenisse ibique pro meritis exceptam Sublimitatem Tuam laeti accepimusGa naar voetnoot4. Ego imminente Pentecostes die novi calendarii in aulam ivi tum ob nostra tum ob amicorum negotia. CardinalisGa naar voetnoot5 fluxa valetudine tribus leucis ab aula ad Castellum Tiderici agente secesserat. Ab illo inchoare res mihi mandatas cum vellem, excusavit se ob corporis aegritudinem, cui levandae ipso Pentecostes die pedis venam secari sibi fecerat, quod levamenti nonnihil attulit. Quare, sicut ipse voluerat, Butillerium adii patremGa naar voetnoot6 agente adhuc Blesis filioGa naar voetnoot7. Quae commendavi ipsi haec erant: de pecunia nobis debita, de Ringraviis, de Colmaria, de Magdenburgo. Nam de caeteris mihi itidem a Sublimitate Tua mandatis nihil speciale ab ipsis, quorum res erat acceperam, quare in aliud tempus distuli ea, de quibus satis certa edoctus non eram, nisi quod obiter intellexi difficile fore Argentoratense negotium ea de causa, quod Cochelbergensis ager juris esset episcopi, qui nunc partes Galli cassectareturGa naar voetnoot8; cui objectioni quanquam scirem, quid regeri possit, tamen, nequid ignorantia laberer, exspectare malui, donec rem omnem propius cognoscerem. | |
De Ringraviis rem facilem fore ostendebat; visuros se etiam, quid statuendum esset de pactis cum Colmaria, cujus civitatis procuratorGa naar voetnoot1 in aulam sub idem venerat tempus, plenus questuum, quod fiducia pactionum initarum cum LafortioGa naar voetnoot2 et InsulanoGa naar voetnoot3 acceptum esset praesidium, pactionibus vero nondum probatis incerta maneret status sui civitas. Pro Magdenburgo spem praecidebat multum exaggeratis horum temporum necessitatibus. Cardinalis, cum ad ipsum minus recte agentem misissem iterum, regem a me adiri voluit, quod feci statimque admissus orationem exorsus sum a gratulatione ob victoriam a Castilionaeo Brezaeoque marescallisGa naar voetnoot4 partam de principe ThomaGa naar voetnoot5 et Hispanis in Arduenna Silva, qua de re dixi aliquammulta ipsi non ingrata. Postea rem nummariam ipsi commendavi benigneque auditus responsum abstuli, ut omnium postulatorum indiculum Butillerio patri darem. Cum digrediens dixissem me, siqua in re bonam ipsi publicoque navare possem operam, id habiturum me faelicitatis loco, dixit non dubitare se, quin possem in iis maxime rebus, quae ad partes Belgicas pertinent. Simul narravit mihi alterum faelix praelium Lafortii cum Crabatis, de quo recentes tunc nuntii advenerant. Antequam ad Butillerium iterum me conferrem, a cardinali significatum mihi gratum sibi fore adventum colloquiumque meum; ubi cum mihi mandata repetissem, de pecunia, quae ante regis Gustavi MagniGa naar voetnoot6 mortem deberi caeperat perque Butillerium minorem Tuae Sublimitati promissa fuerat nuper, negabat satis sibi rem cognitam majoribus curis et adversa valetudine distracto, sicut et pater Butillerius dicebat, neque sibi neque BulionioGa naar voetnoot7 cognitam ea super re regis voluntatem, quare exspectandum ipsum, cujus verbis niteremur minorem Butillerium, quem in aulam venturum post aliquot dies. De Colmaria promisit cardinalis futurum, ut pacta recognoscerentur et certi constitueretur aliquid. De caeteris nihil definite respondit. Sed res Butillerio curae fore; cui cum indiculum ita ut rex voluerat, obtulissem addidissemque et MariniGa naar voetnoot8 dotale negotium, recepit se facturum, ut literas haberem regis ad eos, qui exercitibus circa Rhenum Mosellamque praesunt, ut ab insessione militum libera ipsis quae donata erant bona, relinquerentur Ringraviis tribusGa naar voetnoot9; item pro Marino ad legatumGa naar voetnoot10 et RohaniumGa naar voetnoot11. De pecunia, idem quod cardinalis. De Colmaria acturos se cum eo, qui negotia civitatis ageret. His intellectis nihil causae esse intellexi, cur ibi in magna turba onerato oppido cum incommodo sumptuque haererem diutius. Itaque Lutetiam redii relicto e | |
meis, qui et literas illas flagitaret et pecuniae negotium commendaret Butillerio Bulionioque et, si forte in aulam veniret minor Butillerius, ejus me certum faceret. Is quid effecerit, nondum didici, sed literas exspecto. Atque haec quidem isto sunt in loco. Cardinalis de Belgicis rebus ultro mecum loqui caepit, de constituenda ibi religione Romana ac libertate. Ad quae ea dixi, quae mihi ex historia priorum temporum a nostris temporibus non aliena videbantur. Res belli hunc ad modum se habent, ut ea, quae ad Philippinam insulam contra Hispanum defensam facta suntGa naar voetnoot1 et illatos ab Hispano in Geldram commeatus praeteream, ut illis in locis, in quaeGa naar voetnoot2 jam pervenit Sublimitas Tua, melius nota praetereaque id, quod de Marcha in Famina scripsi antehacGa naar voetnoot3. Decimo Maji novi calendarii edictum prodiit a principe CondaeoGa naar voetnoot4, quo Lotharingos omnes profugos aut latitantes ad fidem operamque regi praestandam revocat. Miles, qui fecialis ornatu Bruxellas missus fueratGa naar voetnoot5, die 19 Maji eo advenit cumque admitti ad cardinalem HispanumGa naar voetnoot6 totum per diem sperasset trahique se videret, id, quod dicere jussus erat cardinali, dixit ei, qui ad ipsum missus erat, vigilum praefecto, deinde et perscriptum projecit in viam publicam, quod a fecialibus Belgicis, qui juxta aderant, populus vetitus est contingere. Id continebat regis voluntatem de exsequenda armis injuria facta electori TreverensiGa naar voetnoot7, et regi, in cujus is tutela erat, et per exemplum principibus aliis. Similem chartam tuba praecanente in ultimo fine Belgarum apud Galliam loco, cui Avennae nomen est, depacto palo affixit significavitque adstantibus. Haec tanta cum pompa facta denuntiatio sitne peremptoria, an adstricta conditione, nisi dedatur elector, sunt, qui dubitant, eo quoque moti, quod post Marcham in Famina irrupto Orcimontio oppido a Gallis non regis sui nomen, sed principis ArausionensisGa naar voetnoot8, sub ductu cujus et Castilionaeus et Bulionius dux militiam habent, inclamatum est. Caeterum vigesimo Maji pugnatum est illud praelium, de quo regi gratulatum me dixi. Intra Arduennam non longe a Rupisfortis et Huberti vicis princeps Thomas cum novem cohortibus, equitum millibus quatuor, Gallorum itineri se objecerat vallo defensus. Cum Brezaeus vi aperta oppugnandos censeret, praelatum est Castilionaei consilium, cui successus adfuit. Simulato assultu valli quasi dejecti recipiebant se regii milites, cum Hispani velut in fugientes proruptione facta duabus ex partibus, in quas se Galli diviserant, invaduntur facileque fuso equite magna peditum strages facta est. Galli ajunt caesa hostium sex millia, suorum vix amissis quinquaginta. Qui propius ista rimati sunt, ajunt illorum quatuor millia periisse, Gallos ferme quingentos. Machinae captae sedecim, signa sexaginta multumque famae partum; quae multum quidem in bello semper, plurimum vero circa initia valet. Rex inGa naar voetnoot9 literis, quas de hac victoria ad praefectosGa naar voetnoot10 misit, dicit | |
denuntiatum abs se regi HispaniaeGa naar voetnoot1 bellum; eodemque tempore edictum misit aliud, quo omnes, qui feuda possident vasalli subvasallique, ad arma evocantur. Id bannum et retrobannum Franci antiquitus vocant. Infaelicis praelii reliquias ad Namurcum colligit cardinalis Hispanus additque novum ex Atrebatibus dilectum. 23 Maji die dux Bulionius cum Batavorum equitatu Gallis accessit; postridie ad Trajectum ad Mosam venit princeps Arausionensis, qui nunc quoque Gallis conjunctus creditur. Sed haec illis in locis, per quos transiit Sublimitas Tua, non minus certo disci potuere. Interea et in Lotharingia fervent arma. Vidimus nummos argenteos ex altera parte fulmen habentes cum dicto: Flamma metuenda tyrannis, ex altera gladium e caelo, quo lilia secantur cum dicto: Talem dabit ultio messem additumque: Deo duce et auspice Carlo, misera eversae fortunae solatia. Comes SusaeGa naar voetnoot2 Montem Pellicardi non sine periculo ingressus est. Lafortius valde premebatur a Lotharingicis copiis et DeinsfeldiiGa naar voetnoot3 ala ipsi subsidio veniens adversam erat experta fortunam neque FeuqueriumGa naar voetnoot4 ei, ut destinaverat, venire auxilio permiserat imminens Rheno GallasiusGa naar voetnoot5 ipsis Feuquerii copiis minime ei, qui dicitur, numero respondentibus, ut et SolmensisGa naar voetnoot6 ad me scripsit. Interim frequentes Lafortio pugnae ex occasionibus et eventibus, ut in bello fieri amat, vario. In his, quae vigesimo secundo et vigesimo tertio Maji pugnatae sunt Gallis, satis faelices sexcentos aut septingentos hostium Crabatos absumserunt laudata multum HebronisGa naar voetnoot7 opera. Norimbergam dolens intelligo fame pressam propriam cum CaesareGa naar voetnoot8 pacem agitare et metui, ne ad Ulmam manet exemplum. Scribitur Hungaricus equitatus metu a Turca retentari, DubatellusGa naar voetnoot9 a locis ad Heilbronam multa equorum praeda Manheimum rediisse. Ducis BernhardiGa naar voetnoot10 cohortes sedere contra Rynhusium partim in ripa citeriore, partim in Rheni illic insula, eques ejus ad HundsruckumGa naar voetnoot11 agere impediendis Hispanorum e Trevirensi agro excursibus. Comes HebersteiniusGa naar voetnoot12 a landgravio missus ad Hirsfeldo vicina praedae non multum receptum sine damno reperit CarpoGa naar voetnoot13 quamvis insequente. HeufdiumGa naar voetnoot14 ego non tam ex instrumento, quod mihi Sublimitas Tua Diepa miseratGa naar voetnoot15 quam ex SpiringiiGa naar voetnoot16 literis, qui ipsum mihi delegaverat, conveni, neque ut solveret id, quod vixdum deberi caeperat, sed ut susciperet solutionem. Verum | |
cum ille de ducentis millibus, majoris, ut ait, pecuniae creditor, nihil adhuc perscripti a Bulionio expresserit, de trecentis millibus reliquis ne verba quidem, fidem suam obligare abnuit; itaque ad Spiringium scripsi, quem popularis sui habiturum rationem non dubito scioque et Sublimitati Tuae cordi id fore, ut dignitatem sustentem. Mitto acta quaedam Polonica ad Iesuitas pertinentiaGa naar voetnoot1 alia cis biduum, - nam duae sunt mittendi literas viae - missurus. Deus, Excellentissime Domine, Sublimitatem Tuam sospitet. Sublimitatis Tuae cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 6 Iunii novi cal. anni 1635. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|