Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2138. 1635 juni 6. Aan C. SarraviusGa naar voetnoot2.Dignitatem in me collatam, vir amplissime, gratam tibi fuisse jam ante literas tuasGa naar voetnoot3 ex TresellioGa naar voetnoot4 intellexeram perque me ipsum nihil de eo dubitabam perspecta jampridem egregia tua in me benevolentia; quam ita mihi conserves rogo, sicut ego elegantiam ingenii tui et minime protritam eruditionem moresque niveos feci faciamque semper maximi, speroque non longe esse eum diem, qui te huc ferat mihique reddat veterem colloquiorum tuorum suavitatem. Faciat Deus, ut hic mandatus mihi honos materiam mihi det bene merendi de re communi; ad quod insuper si id posset accedere, ut aliqua in re amicis optime de me meritis, quos inter insignem obtines locum, gratum facere quirem, tum demum me post tot adversa nonnullam felicitatem consecutum arbitrarer. Fui in aula his diebus regiqueGa naar voetnoot5 gratulatus sum tam prospera inchoati in Hispanum belli initiaGa naar voetnoot6. Cuditur edictum Belgas ad pileum vocansGa naar voetnoot7. Hae tantae molitiones et Suedis jam meis et Germanis Batavisque animos facient ad retinenda fortiter arma, donec iis pax honesta tutaque pariatur. Quam det summus bellorum arbiter pacisque custos teque, vir amplissime, cum omni familia florentem diu servet. Lutetiae, 6 Iunii 1635. |