Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2255. 1635 augustus 27. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot7.Quanquam scripsi Veneris dieGa naar voetnoot8, qui nunc status est, per Caletum tamen eun- | |
tem ad Sublimitatem Tuam FritziumGa naar voetnoot1, nolui ire mearum literarum inanem SanctichaumontiusGa naar voetnoot2, de quo scripseramGa naar voetnoot3, jam accinctus est ad iter praeter alia Daniae quoque amicitiam ambiturus. Quia vident hocce tempore opus habere Sublimitatis Tuae auctoritate hi homines, incipiunt non quidem pecunias, ne illas quidem HeufdioGa naar voetnoot4 promissas, sed verba liberalius dare me certe non credulo, qui illos novi promos vocum, rerum condos. Lotharingiae duciGa naar voetnoot5 res adhuc sunt prosperae multis captis oppidis, nec in Lotharingia tantum, sed et in episcopatu Metensi, quas ad res nullos magis adjutores habet quam Gallos ipsos, qui nobilium animos a se abalienarunt injecto durae transportationis metu novis vectigalibus in illas partes introductis rebusque aliis. Itaque non miror, si ad eum magnus sit concursus. RexGa naar voetnoot6 nunc Monticellis est, in itinere ad Catalaunum. Nobilitas, quae magno molimine excitur, sicut ad praelium futura esset utilis, quam aleam subiturus dux Lotharingus non creditur, ita sumptibus impar ad hyemem duratura illis in locis non putatur. Nanciaco difficiles commeatus facit ducis consanguineus, Valdimontius comesGa naar voetnoot7. GalassiusGa naar voetnoot8 jam ad Saxenhusium esse dicitur. De Maguntiaco vacillant sermones. Wormatiam pars equitatus remissa est. Magna ubique vastitas raptisque undique animantibus nulla arationis spes reliqua. LafortiusGa naar voetnoot9 duabus ab hoste leucis abest ad Lunivillam; Gallorum quingenti a Croatis caesi in iisdem partibus. Ex viris magnis intelligo decretum EusebioGa naar voetnoot10 ad MimnermumGa naar voetnoot11 se conferre, dum duo obtineat. PignerolumGa naar voetnoot12 ut servet et ne valeatGa naar voetnoot13 contracta, fratrisGa naar voetnoot14 lactuariiGa naar voetnoot15 cum NoeGa naar voetnoot16 affinitasGa naar voetnoot17. Suis nimirum cavet operibus. De TulliGa naar voetnoot18 re plurimum remissurus est. Frater regis episcoporum sententiaeGa naar voetnoot19 subscripsit, invitus satis, multum commoto ejus animo literis, quas ad ipsum dederat princeps Margarita significans se omnia sua vota ipsius commodis submittere. Romae omnium cardinalium haec sententia est, sicuti puniri posse sanguinis regii principes, qui contra regis interdictum matrimonium contrahant, ita contractum rite matrimonium ne a generali quidem concilio posse dirimi; tantum abesse, ut a nationali possit. Aliud fore, si extortum ipsi conjugium probetur, neque enim sine libertate consensum, neque sine consensu esse matrimonium. Possitne autem ab | |
ipso impetrari haec confessio et ad fulciendam confessionem testimonia, multum ambigo. De libero comitatu sive Hispaniensi Burgundia non idem sentiunt Helvetii. Alii federa de ea regione tuenda sine exceptione interpretantur; alii Galliae causam, ut federum tempore priorem, ita praeferendam sentiunt. Et haec quidem in speciem pulchra dicuntur utrinque; reipsa pretio et factionibus agitur res. De XII millibus, quae rex ibi scribit, duo audio ire ad servandam Vallem Telinam, in quam magnas vires Austriaci comparent. Reliquum vereor, ne interna mala ab externarum rerum cura avertant. Supra primum, de quo scripseramGa naar voetnoot1, millionem Americani proventus, alterum etiam sub fictis nominibus ad Gallos pertinentem, a rege HispaniaeGa naar voetnoot2 confiscatum nuntiant mercatorum literae, non levi momento ad fidem reficiendam, qua res belli maxime constant. Classis in mari Ligustico Hispanica apparet quidem, sed nihildum efficit repulsa ab insulis, quas attigerat: magna interim praefecti Neapolitani regniGa naar voetnoot3 infamia, quod liberos tot homines ad eam implendam compulerit, incusatus intra praefecturae suae tempus quinquagies mille homines, pecuniae XIII milliones extra id regnum alio misisse. Navigia, quae ex illis locis mille pedites, equites quingentos, in agrum Mediolanensem portabant, partim a ventis partim a piratis male sunt habita. Ita provinciae Narbonensis motus ad tempus resedit. Rhaeti imprudentiae ab Italis accusantur, quod captae Vallis Telinae armorumque Galliae suis viribus sustentatorum rei, existiment sibi cum Austriacis spem manere fidae amicitiae. At ipsi morem imitantur potentiorum, bella certis finibus nominibusque determinantium. SabaudusGa naar voetnoot4 antequam Gallorum XV et aliquot equitum millia Alpes transiisse videat, tutum sibi negat in partes descendere. Rex Galliae naves longas ad usum interni maris quindecim armare vellet quidem, sed hominum numerum ad id non invenit. Haec sunt, quae nunc habebam, simul nunquam obliturus, Excellentissime Domine, Deo valetudinem resque Sublimitatis Tuae animo addictissimo commendare. Lutetiae, 17/27 Augusti 1635.
Habemus a ThuanoGa naar voetnoot5 literas scriptas XIV hujus mensis novi cal. Erat cum cardinali ValettaGa naar voetnoot6 Bingii, ubi laborabatur, ut Rheno amni alimenta in Maguntiaci castellum inferrentur. Erat Wormatiae tunc cum Galassio rex ipse HungariaeGa naar voetnoot7. Qui huc ab Anglia legatusGa naar voetnoot8 venit jam Caleti est. Video me errasse nuper cum ducissam de CroyGa naar voetnoot9 nominavi. Ostenderat illa mihi literas Sublimitatis Tuae pro se ad ringraviumGa naar voetnoot10, sed aliam esse cujus negotia mihi Sublimitas Tua | |
commendaverat, nunc ex ipsius hominibus intelligo, quos HeppiiGa naar voetnoot1 mendacia hactenus a me averterant. Efficiam, ne mea opera ulla in parte ipsi desideretur. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|