Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2254. 1635 augustus 26. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot3.Excellentissime Domine, Qui his meis coniunctas literas Sublimitati Tuae scribit, est domo nobilis et in honorata militia adjutor sive locumtenens, ut loquuntur, cohortis praetoriae regiaeGa naar voetnoot4. Multos in aula hac amicos habet, qui omnes me rogarunt, ut ipsius negotium summae aequitati Sublimitatis Tuae commendarem. Accepit in dotem nomen aliquod militare ex bello, ni fallor Livonico, de quo rexGa naar voetnoot5 immortalis memoriae Gustavus suum ipsius auctori chirographum dedit. Ego, qui ignorarem, quid in Suetiae regno de id genus nominibus esset constitutum, nihil definite dicere ei potui; neque tamen putavi negandas ei meas ad Sublimitatem Tuam literas rogante praesertim id comite BrulonoGa naar voetnoot6, qui suas et ipse preces scriptas adjungit, quibus Sublimitas Tua tantum, quantum aequitas feret, tribuet ponderis. Deus te, Excellentissime Domine, diu servet incolumen. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, XVI/XXVI Augusti MDCXXXV. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |