Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2201. 1635 juli 27. Aan P. SchmalzGa naar voetnoot6.Clarissime Domine, Heri binas abs te literas accepi diversos per homines, temporibus multum differentes, et prius quidem recentiores XVI junii cal. vet. datas, posterius vetustiores datas IV junii, conjunctas cum Excellentissimi domini cancellarii literisGa naar voetnoot7, quas tam diu in itinere tractas mirarer, nisi viderem, quam nunc incerta ubique sint itinera. Nobilissimi domini BroersoniGa naar voetnoot8 obitum non nos minus quam qui ei sunt proximi dolemus. Multum enim ad amicitiam pridem contractam adjecerat ponderis propior ex hospitio notitia; nec quicquam est, quod eius fecerimus causa, quod non et ipsum multoque majora et virtutibus ipsius et in nos benevolentiae deberemus. Nunc quando nos praeivit eo, quo citati suo quisque ordine sequemur, voluntas nostra aeternae illi parere ipsius quoque, quem lugemus, discat exemplo. BonicaGa naar voetnoot9 noster hic blande benigneque acceptus est reditque totus addicto Gallis animo. In consilio, quod formatum vocant, sedebit LagrangiusGa naar voetnoot10. De Borussicis colloquiis quid futurum sit, avide omnes exspectant satisque intelligunt, prout eventus fuerit, ita Suedorum actus in Germania majores aut minores fore. Ego rem illam de pecunia nobis debita urgere perpetuo labore non desinam. Perplexantur et promissam a regeGa naar voetnoot11 per ButilleriumGa naar voetnoot12 nec negant nec agnoscunt. | |
Ex vetustioribus illis tuis video multas meas intercidisse. Nam et saepe scripsi et multis viis. Exspectamus hic Angliae legatumGa naar voetnoot1 idque pignus arbitramur animi si non amici in Gallum, certe nec hostilis. Nuptiae Poloni regisGa naar voetnoot2 cum PalatinaGa naar voetnoot3 Viennae non creduntur; et heic multi dubitant. Mitto quae heic nova in vulgus feruntur, non quod vera sint, sed ut videas, qualia sint, quae credi volunt rerum potentes. Nobis danda cura est saepe, ut quam certissima inter nos commutemus: atque ob id tentandae variae literas curandi viae et retinenda ea, quae certissima est et cum minimo temporis dispendio. Vale, vir clarissime. Salutant te nostri omnes. Tuae Clariss. studiosissimus
| |
Lutetiae, XVII/XXVII Julii MDCXXXV. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Schmalckius, Secrétaire de Monseigneur le Grand Chancelier de Suède. In dorso: Praesent. Stasfurt, die 17 Augusti 1635. |
|