Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2196. 1635 juli 27. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot3.Illustrissime Domine, Experimur omnes verissimum esse, quod dicis, vix ullas nunc satis certas esse, quibus literae curentur, vias. Quare eos, per quos curantur literae, mutandos interdum censeam tum hostium metu tum et aliorum, qui nunc quam ante audacius ista rimantur. Interim tuas XVIII Iunii ad me datas ita salvas accepi, ut ea de re sollicitudinem omnem possis deponere. Meas quoque spero recte perventuras omnes. Nullum enim de statis diebus elabi passus sum, quin scriberem. SaxonisGa naar voetnoot4 consilia, quantumvis laeva, videntur et alios contactu tractura. Neque sane heic aut bellicae res aut sociorum amicitiae ea curantur diligentia, quam tempora exigunt. Nam et quae in Valle Telina et quae Rheni in transitu evenerunt, tam praedicta a me aliisque sunt clare quam praecaveri facile potuere. Nunc remedia maximo cum impendio et ne sic quidem satis celeriter quaeruntur. Argentorato et Colmariae magnum malum attulit permissus messem praeripere hostis. Duci BernhardoGa naar voetnoot5 nullae hactenus datae sunt pecuniae; nunc dantur, postquam miles ipsius ipsi Galliae gravis esse ceperat: et de exercitu, quem reget cardinalis ValettaGa naar voetnoot6, decem millia utenda ipsi dabuntur. Cum his promissis remittitur BonicaGa naar voetnoot7 daturus operam, ut e Saxonica domo princepsGa naar voetnoot8 sub eo cardinali secundas recte agat. Sed ea tempora sunt, ut salutis potius quam dignitatis habenda sit ratio et arripiendus vel lapidosus panis. Plane videntur egregiae fore regisGa naar voetnoot9 in illis partibus copiae. Nam praeter eas, quas in Lotharingia habiturus est IncolismensisGa naar voetnoot10, cardinali Valettae attribui dicuntur XXX ferme millia, quorum pars jam eo advenit, pars e Picardia et aliunde sequitur. Erecta est omnium exspectatio, quale sit futurum, quos habiturum eventus | |
SabaudiGa naar voetnoot1 cum Gallo fedus. Sane et novus classis paratus et magnae e Genua et Neapoli datae hosti pecuniae crescentesque indies et pedestres ipsius et equestres per Italiam copiae ni Gallos eorumque socios expergefaciunt, nova accipientur vulnera. BavaroGa naar voetnoot2 quanquam apertius se quam antehac ad CaesarisGa naar voetnoot3 amicitiam applicante domus tamen Palatinae exigua hic habetur ratio, quod mirarer magis, nisi eidem domui innexi propius alii exemplum facerent. De Gallorum in Atrebates irruptione vellem verum esset. Magna enim occasio daretur principi ArausionensiGa naar voetnoot4 audendi aliquid in hostem ea quoque parte distentum. Sed nihil eius heic audimus. Non dubium est, ut recte iudicas, quin elusae duorum tantorum exercituum minae multum auctoritatis, multum etiam, ut ingenium gentis est, superbiae HispanoGa naar voetnoot5 sint additurae. Sed sperandum est fore, ut hoc ipso incautiores aliqua parte ad novos ictus pateant. ColorediGa naar voetnoot6 magnae esse copiae etiam Vienna nuntiantur. Ferunt indidem literae nuntium pontificiumGa naar voetnoot7 perpetuo laborare, ut EthruscamGa naar voetnoot8 potius quam PalatinamGa naar voetnoot9 PolonoGa naar voetnoot10 conciliet. Ego, quemcunque eventum habiturae sint illae ostentatae pluribus nuptiae, non dubito, quin rex ille, quibus potest, auxiliis sustentaturus sit res Caesaris; neque ab opinione ea dimovebor, nisi videro cum Suedis pacem aut longas inducias factas. De qua re sicut spem non omnino abiectam ita metum belli spe esse majorem ex iis, qui illis in locis agunt, intelligo. Videbimus, quid boni nobis sit allaturus qui venit ab Anglia legatusGa naar voetnoot11. Magnum sibi ius in mare Angli vindicare videntur; quam controversiam sicut in aperte hostilia prorupturam non arbitror, ita vereor, ne ad alimenta accedat veterum inter hanc gentem et Anglos simultatum. Alioqui tecum sentio et BritannumGa naar voetnoot12 et DanumGa naar voetnoot13 facturos, quod et Christianos et prudentes principes decet, si curam in se suscipiant aequis tutisque legibus constituendae pacis. Nobilissimum filium tuumGa naar voetnoot14 recte valere gaudeo gavisurus etiam amplius, si ei licuerit ex voto figere fortunarum suarum sedem. Nunquam ei quicquam tam optato est eventurum, quin ego ei optaturus sim ampliora. Deus vobis omnibus fautor adsit. Illustrissimae Dominationi Tuae observantissimus
| |
Lutetiae, 17/27 Julii MDCXXXV. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Camerarius, Ambassadeur pour la Reine et Couronne de Suède. A La Haie. Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Re. A.o 1635 d. 4/14 Augusti. |
|