Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2197. 1635 juli 27. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Altero Iulii scriptas literas et abs teGa naar voetnoot2 et a patreGa naar voetnoot3, mi frater, accepi. Gratias patri habeo pro cura, quam gerit pro filiorum meorumGa naar voetnoot4 profectu. Ego quantum res nostrae ferent, ipsius non ero immemor. Spero futurum, ut comitis Ernesti liberisGa naar voetnoot5 ipse sit utilis et illi ipsi. Ego omnium, qui ex domo Nassavia huc veniunt, amicitiam colere non omitto. De consiliis Gallicis circa res Belgicas video non deesse causas, ita ut scribis opinantibus. Nam et Germaniae res mora deteriores factae sunt. Nunc sero satis sociis paene prostratis ita succurritur, ut nulla jam sint aut esse possint cis Rhenum nisi Galliae arma. Et mirum quae in principis ArausionensisGa naar voetnoot6 injuriam a multis dicantur. Duci BernhardoGa naar voetnoot7 rexGa naar voetnoot8 pecuniae aliquid submisit et auxilia addet, sed sub majore cardinalis ValettaeGa naar voetnoot9 imperio. Galli per legatos Britannis conditionem hanc intulere, ut naves alterius regni sub ora alterius aut apud classem suppara demittant; classes inter se amicitiae signa edant. Non videntur haec accepturi Angli. Videbimus, quid legatus sit facturus, qui huc mittiturGa naar voetnoot10. Libros velim mitti, sed quam maxime tuto fieri potest. Chartae ex domo D. BasiiGa naar voetnoot11 ablatae, cum essem in carcere, ubi sint, id uxor fratri ReigersbergioGa naar voetnoot12 notum ait. Spero facturum ipsum, ut mea illa habeam; etiam quae apud delegatos sunt Ordinum Hollandiae; mihi enim ex sententia debentur. SophompaneaeGa naar voetnoot13 exempla aliquot huc attulit librarius quidam. Igitur amici mei emunt, quae ego donare debueram. Miror, quid id sit aut infortunii aut negli- | |
gentiae. Nec Vossii grammaticaGa naar voetnoot1, quae et ipsa missa mihi dicebatur, accepi. Rogo, si potes, de his me expedias et quae de Tragoedia nostra fiant judicia. Tui amantissimus frater
| |
Lutetiae, 27 Iulii 1635. |
|