Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2195. 1635 juli 25. Van P. CunaeusGa naar voetnoot8.Vir illustrissime, Venit ad te Justus RijckewardusGa naar voetnoot9, TheophiliGa naar voetnoot10 filius, summae doctrinae et rari ingenii juvenis, qui tunc se Gallicani itineris fructum consequi posse credit uberrimum, ubi alloquio tuo et adspectu frui identidem datum ipsi fuerit. Existimat enim, id quod res est, in uno te repraesentari hodie quicquid paene uspiam eruditorum hominum habet nostra haec aetas. Eum ergo sine meis dimittere literis nolui, non quod commendatione egebat nostra apud te, qui optimus ingeniorum aestimator es, sed quod significare tibi hac occasione volebam esse me ac fore semper observantissimum studiosissimumque maximi nominis tui ac insigniter laetatum me fuisse, cum intellexi inter tot principum certamina, qui procul a patria hac nostra imponere virtutibus aliquem | |
dignitatis cupiebant apicem, placuisse in primis tibi id munus, ut Suecicas res curares atque tuereris in ipsa Gallia, hoc est in florentissimo orbis terrarum regno atque apud eum regemGa naar voetnoot1, cuius extabant iam pridem in te ingentia amoris documenta. Equidem ego neutiquam ignorare possum, quam magni intersit etiam ad reipublicae nostrae stabilitatem omnia bene feliciterque evenire regno Suecico. Quare Deum optimum maximum supplex quaeso et veneror, ut legationem hanc tibi Suecicaeque et Germaniae ac nobis omnibus fortunatam reddat atque ut res a fortissimo rege vestroGa naar voetnoot2, dum viveret, ductu admirabili optimisque auspiciis coeptas perficiat penitus easque ex tot rerum difficultatibus in tuto locet. Vale, Illustrissime legate, et diu seculo huic perenna. Lugduni Batavorum, 25 Julii 1635. |