Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2202. 1635 juli 29. Van Willem de GrootGa naar voetnoot4.Frater optime, Nec potui nec debui Justum RijckewartiumGa naar voetnoot5, optimi patris TheophiliGa naar voetnoot6 filium optimum, sine ullis ad te litteris dimittere: ego etsi eum eruditionis nomine satis commendatum tibi futurum sciam, nihilominus tamen et preces meas adjungere volui, ut eum interiore amicitia dignari velis, quem unicum ex nostratibus habemus linguae Graecanicae egregie peritum. Nova vix jam ulla habemus et vereor, ne siqua sunt, gratiam novitatis amittant per itineris maritimi ambages. Unum addam: propugnaculum Schenkianum hesterno mane ab hostibus captum, quae res quanta nobis illatura sit incommoda, nisi haec jactura cito reparetur, tu optime nosti. Unde quantum nobis mali infausta ista Tilemontii victoriaGa naar voetnoot7 pepererit, ut omnia ex illo tempore videantur fluere, et retro sublapsa referriGa naar voetnoot8: quod si ista victoria bene uti potuissemus, inerat in ea urbe commeatus tanta vis, ut exercitui in mensem unum forte et alterum suffectura fuisse existimetur. Nunc Lovanio pulsos amissa propere Diesta, in nostra reversos stagna, adhuc prosequitur Nemesis. Ad alia veniam. Scis, puto, inter eos, qui conspirationis in MauritiumGa naar voetnoot9 | |
auctores aut conscii olim habiti fuere, etiam nominatim Cornelium GeisteranumGa naar voetnoot1, verbi divini nunc in Holsatia ministrum; is et famae suae et posteritati consulendum ratus nuper Curiae Hollandicae libellum porrigi fecit, in quo rem, uti gesta est, narravit, nullius se flagitii conscium, homines, qui rei peracti sunt, ut familiares allocutum, SlatiiGa naar voetnoot2 hospitio necessitate temporum usum asseverans. Curia audito fisci advocatoGa naar voetnoot3, examinatis actis, hominem innoxium esse deprehendit et rescripto ad libellum supplicem dato, in scriptis testata est. Unde jam discere poterunt inimicam esse veritati festinationem judices omnes, et injustae delationis noxam ingenua professione esse purgandam. Affui et nuper Stickio Breskesii toparchaeGa naar voetnoot4, qui hic legatum agit Neoburgicum. Is jam antea ex litis Breskesianae materia aliquos sibi conciverat inimicos, imprimis graphiarium Foederatorum ordinumGa naar voetnoot5, qui cum suis asseclis tantum valuit, ut epistolam ad NeoburgicumGa naar voetnoot6 scribi curaverit, qua nuntiabatur nomine publico personam Stickii Ordinibus hic esse ingratam. Ille cum hoc rescivisset per amicos suos tantum pervicit, ut legatum hic publice egerit, a Foederatorum deputatis in conventum introductus sit ibique mandata sua exposuerit nequicquam frendentibus illis, qui ejus honori invidebant. Narravit et mihi ille VossiumGa naar voetnoot7 et BarlaeumGa naar voetnoot8 cancellario OxensterniensiGa naar voetnoot9 gratias omnium litteratorum egisse, pro dignitate in te collata: consules item AmstelodamensesGa naar voetnoot10 ostendisse id gratum sibi esse: ipsumque cancellarium dixisse non cogitasse se tam multis gratam futuram fuisse tui promotionem. Libri tui et chartae, quae in mea sunt potestate, curabo, ut his feriis Rotterodamum et inde porro Rhotomagum devehantur. Vale cum uxore et liberis. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, XXIX Julii 1635. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède, vers le Roy Très chrestien A Paris. In dorso schreef Grotius: 29 Iulii 1635. W. de Groot. |
|