Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2190. 1635 juli 21. Van Willem de GrootGa naar voetnoot8.Frater optime, Litterae tuae XXVIII JunijGa naar voetnoot9 ad me datae eo mihi fuere gratiores, quod longo | |
tempore nihil a te acceperam interrupto per belli denuntiationem commercio, quod brevi alia via restitutum iri confido. De rebus Gallicis ne verbum quidem scribis, quare metuo, ne, quod de regisGa naar voetnoot1 in Artesiam irruptione hic pervulgatur, verum non sit. Postquam a Lovanio nos penuria commeatus et Croatarum equitum adventus pepulit, princepsGa naar voetnoot2 Tiena deserta, Diesta sexdecim centuriarum praesidio firmata viam, qua in Brabantiam interiorem venerat, remensus est et jam inter Ruremondam et Venlonam castra habet. Interea et Diestam post binos insultus egregie toleratos et repulsos hostibus reddidit WijnbergiusGa naar voetnoot3, qui illic cum sua cohorte erat relictus. Itaque jam ex tanto paratu nihil restat praeter pudorem et lacessiti frustra hostis conscientiam. Putant aliqui fore, ut Trajectum ad Mosam obsideant hostes; alii dicunt ei urbi tam bene a militibus, commeatu, iisque, quae ad propugnationem necessaria sunt, ita esse provisum, ut ante hyemen deditionem sperare non possint, et ita jam eorum res esse accisas, ita vastatam Brabantiam, ut nihil jam tale timendum sit. Mortuus et sepultus est hac septimana Gerardus SantenusGa naar voetnoot4, e judicibus quondam tuis, is jam diu tabescens, nuper etiam cum a pensionario BrasseroGa naar voetnoot5 bene exceptus domum scapha reveheretur, in maenibus Delfensibus - loco Duvels-gat nomen est - aquis immersus vix enatavit, unde morbo intra octiduum aucto tandem obiit, cum magna, non cum bona fama: nemo civium est, qui ejus memoriae faveat, cum paucis omnino profuerit, nocuerit plurimis. Libros, qui Amstelodami fuerunt, jam missos esse retulit mihi BrasserusGa naar voetnoot6: reliqua ubi occasio offeretur mittam: sed scire velim, quid de chartis Roterodamensibus fieri velis, nam ReigersbergiusGa naar voetnoot7, Roterodamenses brevi aliquid ea de re constituturos asseverat, et certum est autographa et hic et illic esse non posse: si apographa tibi sufficiant, nescio. De testimonio Delfensi adhuc laboro, nunc hic nunc ille absunt, quod mihi magnas in re, quae alias facilis videtur, creat molestias, neque quicquam in senatoreGa naar voetnoot8 praesidii. Mitto jam a VossioGa naar voetnoot9 litteras itemque a remonstrantibus, quibus et ego preces meas adjungo, ut, si qua fieri potest, operam des, ut, quod ex legato TilenianoGa naar voetnoot10 restat, ad nos remittatur, nam, ut quod res est loquar, nemo hic putat rem in tuto esse, antequam pecunia e Galliis huc perlata sit. Quid tibi de dominio, quod rex AngliaeGa naar voetnoot11 sibi in mare asserit, videatur, quaeso intelligam. | |
Salutant parentesGa naar voetnoot1 et uxor meaGa naar voetnoot2 te tuamque et liberos. Vale. Tibi obedientissimus frater
| |
Hagae, XXI Iulij 1635. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède vers le Roy Très-chrestien A Paris. In dorso schreef Grotius: 21 Iulii 1635. W. de Groot. |
|