Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2087. 1635 mei 10. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot2.Illustrissime Domine, Quas abs te acceperam literas, eas Excellentissimo Do. cancellarioGa naar voetnoot3 tradidi, cum in itinere ex Campania Compendium, ubi rexGa naar voetnoot4 et aula erat, ita ut jussus eram ipsi occurrissem. Compendii primum deinde et Lutetiae nobilissimum filiumGa naar voetnoot5 tuum vidi et veterem cum ipso amicitiam instauravi, quem brevi apud te cum ipso Do. cancellario futurum spero; ideoque quae heic in aula gesta sunt minus opus habeo tibi significare, cum ea, quae in aperto sunt acta, ex filio, ea, quae de federe feliciter transacta sunt, ex ipso Do. cancellario cuncta intelligas, qui quidem, si paratae sint, quas ex Hollandia petiit naves, ventique faverint, poterit non minus cito quam hae literae esse apud vos. Quod si qua mora intervenerit, hae te interim literae certum facient in recipiendo excipiendoque dapibus et hospitio Do. cancellario, in colloquiis duobus cum rege, totidem cum reginaGa naar voetnoot6, totidem cum cardinali duceGa naar voetnoot7, qui salutationis officium ipsi Do. cancellario in ipsius domo reddidit, in dono, quod rex ei sua manu pignus amicitiae dedit, omnia fuisse talia, ut dubitem magnificentiamne regis magis an insignem et parem tanti viri meritis benevolentiam justius praedicem. Fedus hoc reginaeGa naar voetnoot8 Suecicae nomine cum Gallia factum felicissimo concursu congruit in idem tempus, quo par, quod ad rem summam attinet, Batavorum cum Gallia fedusGa naar voetnoot9 supremam manum accepit. Tanto bono non modica fiet accessio, ex ipsius magni cancellarii per vestras partes transitu, utili ad illius adeo potentis reipublicae amicitiam propioris fidei nexu cum regno Suetico jungendam. Vallem Telinam jam omnem cum suis quotquot sunt castellis in Rhaetorum manus rediisse celeres haud dubie, ut solent laeta, nuntii attulerunt. RohaniusGa naar voetnoot10 multum in itinere auctus Gallicis Helveticisque copiis nihil dum hostile in agrum Mediolanensem aut alia Austriacis possessa aggressus est, si ejus rei habuisset mandata sine ulla difficultate Castellum Fontani, quod vix triginta militibus, haud | |
digno numero quod praesidium voces, tenebatur, irrupturus. Hoc amplius Rhaeti misere ad Oenipontis ArchiducissamGa naar voetnoot1 testatum se Gallorum ope suis providisse funibus, de caetero paratos observare vetera cum Austriaca domo federa. Ab ipsa quoque non omissum vicissim legatum Curiam Rhaetorum mittere Iacobum Curtium de la TorreGa naar voetnoot2, satis manifesto indicio bellum ab Austriacis contra Gallos ne nunc quidem appeti; quod si illis invitis futurum est, facilius est, ut initium sumat ad Belgicos fines, ad quos rexGa naar voetnoot3 ipse jam accessit. Ajunt aulici ad tantae rei initia parata esse navigia bellica regis quindecim, viginti millia peditis, sex equitis, praeter eas, quas Batavi habituri sunt copias communi in utrumque exercitum futuro principis ArausionensisGa naar voetnoot4 imperio. Si haec praestantur, exibitur aliquando ex iis contractibus, qui similes sunt illis, quos majores annis cum pupillis faciunt, quibus altera duntaxat pars obligatur; neque dubium est, quin redituri sint animi spe Pirnensis pacificationisGa naar voetnoot5 labefacti. Quod si et a BannerioGa naar voetnoot6 LunemburgicoqueGa naar voetnoot7 copiae hostem ex ad Maenum partibus pellere poterunt, et cito in Saxoniam venire cancellariusGa naar voetnoot8, credo restitutae in utraque parte rei, illic bello, hic pacis inani sono periclitantis, solidam gloriam penes ipsum fore. Sed ut verum amico fatear, multa sunt, quae me in hoc ducunt, ut probabilius putem Gallos in auxiliari illo non sui nominis bello perstituros. Rex ad Sancti Quintini est. Revocavit a Bruxella residentem suumGa naar voetnoot9 nec mittit alium. Hispanicus legatusGa naar voetnoot10 rege insalutato donisque spretis hinc abiit. Haec inimitiae quidem signa sunt, certa professi belli documenta nondum. Propius accedit ad belli initia, quod commercia, ut ex hac chartaGa naar voetnoot11 vides, inter Galliam Hispaniamque sublata sunt. At ne hoc quidem est τεϰμήϱιον, sed εἰϰός. Deus, illustrissime Domine, omnia tibi tuisque largiatur prospera. Lutetiae, X Maji MDCXXXV. Tuae Illustrissimae Dominationi addictissimus
| |
Adres: Illustrissimo Domino D. Ludovico Camerario, Serenissimae Suedorum Reginae Regnique apud Praepotentes Foederatae Belgico-germaniae ordines legato. In margine: Ra. Ao. 1635 16/26 Maij. |
|