Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2088. 1635 mei 10. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime Domine, Ex quo heri scripsiGa naar voetnoot2 tuae Sublimitati, edictum hoc accepi, quo mercatura omnis inter subditos Galliae regisGa naar voetnoot3 et Hispaniae regisGa naar voetnoot4 tollitur. LaforciumGa naar voetnoot5 intelligimus jam in Burgundiae comitatu habere castra, et missus ad eum Botruius Nogani comesGa naar voetnoot6, qui cum Sublimitate tua coenavit Compendii, adferre dicitur mandata audendi hostilia. Bulionius duxGa naar voetnoot7 mari in Galliam venit principis missu ArausionensisGa naar voetnoot8, ut communicet cum rege belli gerendi consilia regem ipsum sperans se inventurum Masierae ad Mosam. Perronam rex munit diligenter. Electorem TrevirensemGa naar voetnoot9 denuo repoposcit. Exercitus regis in hostem iturus dicitur esse viginti millium et quinque peditatus, sex millium equitatus, nec minor alter exercitus relinqui ad Picardiae Campaniaeque fines. Et haec sunt, quae professi belli spem plerisque faciunt. Non desunt tamen hominibus rem tam diu promissam tarde credentibus sua argumenta. Nam dicitur rex coelum istud Belgico vicinum non satis ferre et jam omnia ad Germani parari ejus hospitio; alii ad Castellum Tiderici ad Matronam amnem loco non inamoeno substiturum putant. Legatus VenetusGa naar voetnoot10 affirmat certo compertum sibi MasarinumGa naar voetnoot11 jam obtinuisse ab imperatoreGa naar voetnoot12 et ab Hispano, ut legati ab ipsis ad tractandum pacis negotium destinentur. Haec utramque in partem dubia expediet tempus, ut videtur, haud longum. De fratre regioGa naar voetnoot13 conceptus ingens metus residere incipit. Nannetas usque se proripuerat omnibus qui circum ipsum erant consilii ejus incertis, nisi quod creditur voluisse longius ire ad Nazarae portum, qui Ligerim mari immittit, inde Angliam, qui ferme unus illi receptus restabat, consumpta apud Hispanos fide petiturus. Illico missi confessionariusGa naar voetnoot14 et majorum ipsi arcanorum conscius minor ButilleriusGa naar voetnoot15, qui quovis modo consilia tam male cocta impedirent. Et jam mutato animo retro versus ad Turonas, ut fama est, pervenit. Vallis Telinae habitatores jam olim multa questi de duris Rhaetorum imperiis et Monsonianis pactis beneficio Galliae libertatem nacti Rhaetis vix imagine imperii relicta dederunt se in fidem tutelamque Galliae et RohaniumGa naar voetnoot16 sibi prae- | |
fectum poscunt. Ita Galli illo Italiae Germaniaeque transitu insesso occupandi et transitus alterius, quem Montem Godardi vocant, Helvetiorum in finibus creduntur agitare consilia suis consulentes rebus, sociis an eadem sint placitura, non nimis solliciti. Praeses MaliaeusGa naar voetnoot1, qui Galliae legationem obiturus erat illis in regionibus, ad quas Sublimitas Tua proficiscitur, subita caecitate percussus, alterius subrogandi laborem aulae reliquit. Ad aerarii curatorem BulioniumGa naar voetnoot2 misi rursum; domi esse negabatur. Forte non sit abs re, quando tam longe abest filius ButilleriusGa naar voetnoot3, si Sublimitas Tua ad patremGa naar voetnoot4, qui aulam sequitur, scribat et a filio regis nomine promissa ut praestentur, flagitet. BroersonusGa naar voetnoot5 hac nocte quievit melius medicisque spes crescit. Deus ipsi sit propitius idemque, Excellentissime Domine, Tuam Sublimitatem sospitet. Lutetiae, anno 1635. Maji Decimo ex cal. novo. Sublimitatis tuae cultor devotissimus
| |
Iam cum has vellem claudere accipio e Batavis literas. Princeps Arausionensis gravi tentatus podagra commodum ea levatur, praemisso jam Noviomagum exercitu ituro, quantum ex pecuniarum rerumque aliarum paratu colligi potest, longius ab finibus. Ipsi rex etiam in suum exercitum concedit imperium, nisi aut rex ipse aut frater ejus aut dux cardinalisGa naar voetnoot6 adsint. Angli haec omnia suspectantes illam viginti sex navium classemGa naar voetnoot7 paratam habent velis faciendis; quos in usus, incertum. Aerarii Anglicani praefectura multis destinatur, sed proximus ei spei habetur CottingtonusGa naar voetnoot8. Exercitus Hispanicus ad Diestam urbem Netamque amnem coit, et putatur ibi in vicina illis partibus descensurus cum PiccolominioGa naar voetnoot9 MansfelsiusGa naar voetnoot10. |
|