Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2037. 1635 maart 30. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot5.Illustrissime Domine, Multis modis delectarunt me literae tuae. Nam et singularem in me benevolentiam tuam, quam merito facio maximi, abunde ostendunt et dulcissimae amicitiae, quae mihi cum viro nobilissimo Ioachimo Camerario, filio tuoGa naar voetnoot6, intercessit semperque mansura est, sensum mihi innovant et defuncti affinis mei ReigersbergiiGa naar voetnoot7 | |
gratam complectuntur memoriam et super injuncta mihi legatione, in qua nihil tanti facio, quanti tibi, viro tanto, me factum esse collegam, gratulatione perfunguntur et multa me docent, quae juvet didicisse. Quare enixe te rogo, ut credas nihil mihi talibus literis accidere posse gratius. Id enim si noris, ut sponte sua ad beneficia conferenda promptus tibi, generis tui ingenio, est animus, non omittes, quantum res tuae ferent, me beare. Excellentissimus Dn. cancellariusGa naar voetnoot1 aut jam Meti est aut cras eo veniet per Galliam Caletum, inde porro ad vos atque illac Saxonicas in partes abiturus; cujus consilii sui causas, nempe ut operam det, ne qua cum CaesareGa naar voetnoot2 instituatur pactio, quae corpus Protestantium laceret, utque bellum, si opus sit geratur majore quam antehac consensione, regiGa naar voetnoot3 cardinaliqueGa naar voetnoot4 significavit simul duo indicans et res festinationem itineris poscere et se ipsos salutandi mandataque coram accipiendi singulari teneri desiderio; utrum autem utri praeferre debeat, ipsorum se facere arbitrii. Rex ita quidem rem ipsi reliquit liberam, ut tamen, si commodum est, eum invitet, omniaque in adventum ejus, de quo tamen nihil certum habeo, parantur magnifice. Si huc veniat et coram ipse pro summa non minus rerum cognitione quam potestate, tollat difficultates, quae novum fedus morantur hactenus, erit quod gaudeam me levatum molesto fasce ac proinde laetiore posthac otio fruiturum. De eo federe quod Gallos inter et Batavos cusum a CharnassaeoGa naar voetnoot5 est, fervent et heic et per Germaniam rumores. Et multi, qui quod volunt facile credunt, brevi intra Atrebatum vicinosque fines visuros se Gallica signa spe velut certa praesumunt; quo magis aveo videre pacta, quae sicut spem facere professae hostilitatis non dubito - is enim ab aliquot annis mos Gallis fuit - ita obstringi ad id definiti promissi vinculo regem non puto. Talia autem bella, quibus pars sociorum magis magisque implicetur et auxilia duris minusque ad res suas tutandis aptis legibus redimat, pars autem sociorum altera extricare se cum velit possit, quantum periculi celent non latere te persuadet mihi summa, qua polles, rerum experientia et ipsa, quam ad me misisti, epistola satis id loquitur. Wormatiae conventus nihil ferme eximium egit, nisi quod inter ducem Bernhardum VinariensemGa naar voetnoot6 et Ordines de imperio militari ipsi mandando conciliatore Dn. cancellario convenit. Saxonicorum Ordinum miror prudentiam, qui ab electoreGa naar voetnoot7 consilium postulari suadent, ne quam seorsim pacem faciat, sociorum omnium praesertim Suetiae tam insigniter meritae de Germania habeat rationem non exclusa etiam a pace Domo Palatina, aemulatuum inter Austriacam Domum et Francicam, ne aut se aut Germaniam esse velit participem, multaque alia egregia. MasarinusGa naar voetnoot8 aliique suadent regi, ut Lotharingiam munimentis praecipuis | |
nudatam dominoGa naar voetnoot1 reddat. Ego neque regem neque cardinalem tam dejecto esse arbitror animo, de ea re ut cogitent. Ut non Batavos tantum sed et Anglos hostes imperatoriGa naar voetnoot2 faciant, multum laborant. Id vero quamvis magnum et grave est, apud Batavos multo est quam apud Anglos effectu facilius, ubi praeter legatum ordinariumGa naar voetnoot3 ertraordinarius nunc agit SeniterrusGa naar voetnoot4, cardinali factus ex inimico carus admodum. Laborem tuum in resarciendo federe Suedos inter et Batavos non irritum fore auguror, cum Prussici vectigalis onus ipsa consuetudo talium mitigatrix, tolerabilius effecerit. Pro curatis ad reginam et D. Skyttium literisGa naar voetnoot5 obligatum me habes. Deum precor, illustrissime domine, te ut publicis negotiis diu servet florentemque cum omni familia praestet. Lutetiae, XXX Martij. Cal. MDCXXXV. Illustrissimae Dominationis Tuae semper addictissimus
| |
In margine: Ao. 1635. Script. 30 Martij Cal. nov. |
|