Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2035. 1635 maart 29. Aan Christina van ZwedenGa naar voetnoot6.Serenissima ac Potentissima Regina, Domina mea Clementissima, Salutavi hodie nomine Sacratae tuae Majestatis Galliae ReginamGa naar voetnoot7, quae in urbem nunc demum rediit; officium hoc et testata ipsi meis verbis Tuae Majestatis amicitia, quantum ex sermone vultuque benignissimis judicare licuit, gratissima ipsi fuere nec minus nuntiata Majestatis Tuae et valetudo et res prosperae, quas illa ipsi diuturna precatur optareque ait, ut rebus ipsis ostendere possit, quanti aestimet amari a Majestate Tua quamque sit parata mutuum facere. Magnus Majestatis Tuae cancellariusGa naar voetnoot8 ex locis Rheno adsitis Albi propiora petens, cum tutissimum per Galliam iter judicaret, regiGa naar voetnoot9 id significavit et cardinali Riceliaco expositis consilii sui gravissimis causis, simul an iter, qua brevissimum deproperare deberet, an coram ipsis conspectu colloquioque jungi arbitrii faciens ipsorum; qui ita ostenderunt desiderio ipsius videndi teneri, ut tamen omnia ipsi ad deliberandum integra servaverint. Interea paratur et hospitium ministeriaque regia eo apparatu, qui satis conspicuum omnibus faciat, quanti in hoc regno fiat Majestatis Tuae amicitia. De novando tamen federe cum Majestate Tua quid exspectare debeamus, ne nunc quidem cum cardinali collocutus certo adfirmare possum, nisi quod in Gallia saepe multum profici non festinando didici. Deum rogo, Serenissima ac Potentissima Regina, Domina Clementissima, ut Majestati Tuae omnia secundissima largiatur. | |
Lutetiae, 19/29 Martii, 1635. Tuae sacratissimae Majestati obedientissimus subditus
|