Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1845. 1633 juni 1. Aan J. DupuyGa naar voetnoot8.Bene sit ventis, vir nobilissime, qui efficiunt ut propiores alter alteri videamur. Perscripsit ad me optimus senum CordesiusGa naar voetnoot9 historiam illam de controversia pertinente ad episcopos, parum constantes, quod doleo, in tuendo iure non tam suo quam Ecclesiae publico. Ita est saeculum, ut nulli meliorem animum habeant, quam quorum mala est causa. Attamen quis Petrus sit AureliusGa naar voetnoot10, nominis sui, ut video, haud imprudens dissimulator, nondum didici. SirmundumGa naar voetnoot11 nullo partium respectu prodidisse, ut solet, quae vera credidit, persuasum habeo. Et quid, si illi SalmasiusGa naar voetnoot12 suppetias ferat? Non debent semper iidem cum iisdem | |
componi. In literis non minus quam in arena fas est mutare paria. Aveo videre, quid libertatis haec tempora sint permissura RigaltioGa naar voetnoot1, homini suopte ingenio satis sibi caventi, deinde ictu quodam illo admoniti. Ex omnibus rebus, quae apud vos geruntur, nullam magis ad me pertinere intelligo, quam bonorum amicorum bonam valetudinem; quos inter scis, quem apud me locum obtineant BignonusGa naar voetnoot2 ac ThuanusGa naar voetnoot3. Hunc per maiorum suorum incedere vestigia, illum per sua, cumque sui ordinis omnes diu vicerit, secum certare eadem voluptate qua spectare solebam, intelligo. MemmiusGa naar voetnoot4 noster quid ista tam libera sententiae dictione quaesiverit, praeter exsilii gloriam equidem non video. Opto bono gentilitio, id est bonis literis, ita secessum illum et pingue otium condiat, ut omnes prius ipsum videndi secum quam ipsum redeundi desiderium capiat. Quanti nunc illi esset comes HolsteiniusGa naar voetnoot5 aliquis? Non miror plures esse ambitores equestris dignitatis, cum ei cardinalisGa naar voetnoot6 etiam sine cardinalatu eminentissimus fulgorem de suo feneret. Aequum esset reponere me tibi, quae heic geruntur, sed ea talia sunt pleraque, ut sub caelestis arbitrii nube adhuc lateant. Hamelam oppidum ita diu adsident Sueones, ut nimio suo malo palam faciant, quot quantarumque rerum inopia laborent. Heilbrunnensia, quae quidem in lucem exierant acta speciem federis ostentant: sed qui rem introspexere, ex diversitate studiorum, sententiarum, molitionum metuunt dissidia aut parum validam societatem. Interim CaesarisGa naar voetnoot7 et federatorum ipsi duo magni exercitus, alter jam in Bavaria est, alter Silesiam petit. At Sueonum ductores rebus ditati prosperis incipiunt improsperis se subducere, quorum est BoditziusGa naar voetnoot8. Spes omnis a Gallia Batavisque pendet, sed haec quoque non sine metu induciarum a Batavis et qualiscunque mutationis in aula vestra, praeterquam, quod casus humani ferunt, sponte sua tam versatili. Evolvet haec dies, quam ego rebus etiam meis magistram dilegi. Tibi fratribusqueGa naar voetnoot9 et amicis si omnia, quae vultis, eveniant, satis erit, quo gaudeam. Kal. Iuniis novi Kal. anno MDCXXXIII. Hammaburgi. T.N. addictissimus
| |
Adres: A monsieur Monsieur Jaques du Puy. In dorso: Renvoier. |
|