Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1531. 1630 augustus 16. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot4.Memorem nostri te vivere, vir amplissime, sive scribis sive non scribis, certus sum. Itaque et cum non scribis, boni consulo, et cum scribis, renovatur in me sensus voluptatis, quam tua ex amicitia capio. Quod steriles sunt rumorum partes, in quibus habitas, adeo grave non existimo, ut etiam partem in eo ponam tranquillitatis. Est aliquid ibi vivere, ubi nec Pelopidarum nomen nec facta audias. Illud triste, quod terra malum nomen agricolis esse coepit et supra coeli injurias tributis atteritur. Saepe miseratio me subit plebis vestrae tot oneribus gementis, in tanto aliorum etiam sacerdotum luxu libero atque immuni. De pace video calere sermones. At ego multum metuo, ne super Mantuam Casale accedatGa naar voetnoot5, antequam pax coëat. Nam in id maxime laborat Spinola, avidus decoris ex Gallorum certamine. Carignanum a vestris captum et transitum Padi praebet certum et viam aperit ad Casale. Sed quis dubitat, quin tanto tempore satis fuerit otii SpinolaeGa naar voetnoot6 ad munienda castra et obsepiendos aditus? Quis Gallorum impetus opera perrumpet, qualia ad Bredam fuere? Interim pro solatio vobis est, quod inimicus Mantuano SabaudusGa naar voetnoot7 non minus et ipse rebus suis excutitur, nunc vobis praeda, mox Hispano futurus, si partes mutaverit. Quod intellexeras de multorum pro CreteGa naar voetnoot8 studiis, verum est. Illius, muneris electio tota est Ordinum Hollandiae, neque praefectus in ullam ejus partem venit, quanquam semel hoc et extra ordinem MauritioGa naar voetnoot9 concessum est. Caeterum ex nominatis electio ad praefectum defertur in iis demum muneribus, quae olim in comitis erant potestate, in quibus hoc non est. | |
Arausionensi arce plane potiuntur, quos princepsGa naar voetnoot1 eo miserat; sed quominus in eos, quorum consiliis usus erat Valkoburgicus lege agatur, rexGa naar voetnoot2 per literas intercessit: quosdam eorum etiam honoribus ornavit. Dicuntur et eorum, qui caedi interfuerant, quidam, cum intra regni fines reperti essent, supplicio affecti. Qui regis consilia gubernant, satis virium ei esse putant, etiam occupato, ad cogendos Arausionenses imperata facere, id est, imminuere munimenta, praecipuo metu, ne protestantes, sicubi male habeantur, eum receptum respiciant. Bona receptaGa naar voetnoot3, neque precibus meis neque gratiae cujusquam debeo. Iudicio egi atque ibi obtinui jus, quod omnibus Delphici oppidi civibus, avita legeGa naar voetnoot4, debetur. Multum adhuc hoc abest a demendis iis, quas tam diu patior injuriis. Sed nos et hoc et alia nostra Deo permittimus. Tibi de profectu filiorumGa naar voetnoot5 gratulor; quorum studiis si conferre aliquid possim, futurum id sit animo meo jucundissimum. Uxor mea et CorneliaGa naar voetnoot6 se tibi cordi esse unice gaudent tibique ac matronaeGa naar voetnoot7 liberisque precantur omnia, quae amicos precari jus fasque est. Lutetiae, 16 Augusti, 1630. |
|