Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1394. 1629 mei 9. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot10.Dimisimus filium tuumGa naar voetnoot11 cum bonis votis et quicquid ultra a nobis proficisci poterat neque dubitamus amicorum ipsi satis fore, quos illi paterna virtus et sua indoles tradent. Cum multa suppeterent Graecae Romanaeque historiae exempla eorum, quibus literae ad armorum gloriam profuerunt, malui recenti et ob oculos posito uti, plane ut Horatio pater unum e judicibus selectis objiciebat. Solet quippe aetas illa magis praesentibus duci. Is vero, quem imitandum proposui, est | |
praefectus vigiliis castrorum nostratium, Wits nomineGa naar voetnoot1, MylioGa naar voetnoot2 propinquo sanguine conjunctus; si forte aliqua tibi ejus visi memoria. Est is vir in maxima apud principemGa naar voetnoot3 gratia, non fato aulae, sed merito suo. Nam praeter summam peritiam rei militaris, diligentiam incredibilem, omnis generis historias magno suo ac publico usu legit estque et Latine et Graece eruditus, vitae vero talis, quae vel senatoribus praelucere possit. Rogavi meos et illius amicos, ut tuum filium in ejus amicitiam introducerent, cujus non colloquia tantum, sed et aspectus magnum esse possunt et ad virtutem et ad discenda bona omnia incitamentum. Liberis, qui in nostro cursu perseverant, an adjutoremGa naar voetnoot4 jam repereris nescio. Ego interim non cesso quaerere. Obtulit se mihi his diebus unus eorum, quos Germaniae motus suis rebus evolverunt, annorum supra viginti, qui in caeteris laudabiles, in iurisprudentia vero pro aetate plus quam mediocres profectus fecit, et velit id studium persequi, si detur honestus alicubi subsistendi locusGa naar voetnoot5. An tuorum progressus tales sint, ut auxilio ipsis esse possit, ipse rectius videris. De Arausione nihil habemus novi. Princeps sedulo videtur curare, ne intelligendo injuriam augeat. Is nunc Silvamducis obsidet. Utinam, quod ad Grollam fecit, et hic faciat et ostendat vinci posse etiam, quae Mauritio restiterunt. Vale, vir illustris, cum uxoreGa naar voetnoot6 et familia, a me, mea et meis. 9 Maji, 1629. |
|