Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1389. 1629 april 25. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Venit ad vos, mi frater, Maurerii quondam legati filius natu maximusGa naar voetnoot2, qui a patre multis precibus obtinuit, ut ingenii sui ductum sequens ad armorum disciplinam mitteretur. Nostrum est omnibus officiis testari amicitiae nos esse memores. Quare siqua in re ope, consilio utilis esse potes, fac quaeso experiantur, quid apud te possim. Cornelium meumGa naar voetnoot3 quamprimum huc venire cupiam; si alius comitatus se non offert, commendetur alicui navis ductori ex eorum numero, qui praesidio mercatoribus Rotomagum eunt, denturque ei literae ad TresiliumGa naar voetnoot4, quo curante facile ad nos perveniet. Non debet illi tempus perire; et PetrumGa naar voetnoot5 quoque a me dimittere aveo, quod faciam, simul huc venerit. Res omnes hic adhuc incertae. Vestitura a CaesareGa naar voetnoot6 MantuanoGa naar voetnoot7 nondum venit neque Hispani omni agro excessere. Rex interim Susam et minora quaedam pignori tenet. De Languedocia ambigui inter pacem et bellum rumores. Cum Britanno pendet negotium. Mitto tibi scriptum, quod feci in causa quadam nobiliGa naar voetnoot8. Defendi in eo thesin valde utilem nostris, aliorum bella obstare commerciorum libertati non debere, qua saepe nobis adversus Anglos, Suecos, alios utendum est et magis utendum erit, si quando ad pacem aut inducias ipsi pervenerimus. Existiment hinc nostri, qualis ego sim hostis patriae. Simul atque definitum aliquid erit - nam sententiam in horas exspectamus - faciam te certiorem. Parentibus optimis, tuaeGa naar voetnoot9, tuis et nostris prospera omnia exopto. 25 Aprilis 1629. Tuus tibi obligatissimus frater
|
|