Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1390. 1629 april 25. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot10.Laudo et sapientiam tuam et bonitatem, vir amplissime, quod explorato diu' an retrahere ad literas filiumGa naar voetnoot11 posses, ubi id ab ingenio ipsius impetrari non potuit' haud perstiteris reluctari. Scire debemus, qui liberos regimus, quae sit vis istius nominis. Inter honesta aliqua illis optio relinquenda est. Neque perire priora studia arma tractantibus WitsiusGa naar voetnoot12 in patria nostra argumento est, vir judicio non | |
minus, quam virtute spectandus, quem ego filio tuo jam nunc in exemplum propono. Dedi proficiscenti literas ad fratrem et affinemGa naar voetnoot1, qui eum et BellimontiiGa naar voetnoot2 et aliorum notitiae tradent; facient denique, si bene eos novi, quod me, si ibi locorum essem, facturum scis. Deus illi iter hoc et vitae genus secundet. Videtur ab ingentis operis spectaculo militiam inchoaturus: magnum enim aliquid molitur princepsGa naar voetnoot3, tantum ne pax Italiae et quae Hispano ab America venisse dicitur vis pecuniae consilia ipsius intercidat. Negotium ArausionenseGa naar voetnoot4 vereor, ne eum reddat a Gallia aversiorem. Falcoburgius palam satis imperium detrectat haud ausurus, ni regis viribus fideret, quicum aliquid pepigisse creditur, quousque incertum. Interim literis ad amicos magnifice jactat curam sibi fidei atque existimationis, et convicturum se mendacii obtrectatores. Ego apud omnes, apud quos aditum habeo, non cesso occinere: Hoc Anglus velit: et magno mercentur IberiGa naar voetnoot5.
An surdis canam, tempus docebit. Uxor et nostri omnes, quam possunt maxime, se tibi, tuaeGa naar voetnoot6, tuis commendant; offerunt, quicquid suae est opis, faustaque omnia ex animo precantur. Lutetiae, 25 April. 1629. |
|