Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1391. 1629 april 28. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot7.Nihil a multo tempore laetius mihi evenit, mi frater, quam quod te ad nos iter parare intelligo: utinam cum conjugeGa naar voetnoot8. Est sane Gallia, quae videri mereatur et urbium princeps Lutetia et coelum clemens et anni tempestas blandiens et commeatus, ut puto, aeque facile binis ut uni impetrabitur. Filius nosterGa naar voetnoot9 accessio erit. Sed cum literae tuae ad me venerunt jam tempus Bruxellam scribendi praeterierat neque redibit ante Veneris diem. Non dubito, quin mittatur commeatus. Itaque te para. Negotiola, quae commendavi, nunc non repetam, quanquam interpellor nonnunquam. Tu per te memineris. Scripta, quae causam reipublicae aut ecclesiae tangunt, nondum visa, libebit videre. Etiam cupiam Petro adferri Grammaticam Lithocomi aut HagiensemGa naar voetnoot10 | |
[pagina 44]
| |
Ga naar voetnoot10 potius cum syntaxi. Discit nunc memoriter et aptat | |
regulis Medeam Senecae. Non male res procedit. Causa illa, cujus Latinam ad te conjectionem misimus, contra nos judicata est, non dicam quomodo, nisi quod ipse princeps consessus BellevriusGa naar voetnoot1 et siqui famam habent ἄδωϱοδοϰήτων a nobis stetere. De legatis ad hostes colloquemur, ubi veneris, interim quod in margine loca corrigis, gratias ago et siquid occurrerit simile, rogo, ne parcas operae. De InstitutionibusGa naar voetnoot2 nostris bene, ut soles, meum negotium curasti. Ego si libris opus habeam, potius hic sumam, modo vobis incommodum non sit ibi accipere, qui vobis sint usui. PrincipiGa naar voetnoot3 fausta omnia et ipsius et reipublicae causa opto. Pax Italiae nondum certa est. Vestitura haud dum venit neque Hispanus agro decedit. Interim Trinum habet SabaudusGa naar voetnoot4 et queritur MantuanusGa naar voetnoot5 talibus legibus pacis exhauriri Montisferrati ditionem et pridem se eum in modum potuisse pacisci neque opus fuisse ad hoc tanto regisGa naar voetnoot6 labore atque impendio. Videntur qui regi adsunt, cum viderent inter juga montium deficiente commeatu diffluere exercitum, festinasse ad quasvis pactiones; quod Hispanus, ut solet, haud ignorans, res differendo oportuna tempora captabit. De Languedocia plures sunt, qui bellum metuunt quam qui arma sperent. Vale et advola. Lutetiae 28 Aprilis 1629. Tuus tibi devinctissimus frater
|
|