Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1362. 1629 januari 6. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot1.Feci, quod debui, vir amplissime, cum adolescentibus tuisGa naar voetnoot2, quos et tuo nomine et propter communes, quas tam feliciter imbiberunt, literas amo; quaesivi dignum, qui isti spei admoveatur. Et repereramus Germanum sane et eruditum et in linguarum et in philosophiae studioGa naar voetnoot3. Sed vereor, ne illum prolixa, quae Lutetiae est et amicorum et quaestus ex juvenum institutione copia hic retentet. Est alioqui is, qui et tuis liberis usui et tibi ipsi esse possit voluptati. De .....Ga naar voetnoot4 nihil habeo certi; nisi quod, cum abs te Parisios veniret, in itinere comites habuerat Iesuitas, qui, ut mos est hominum, magna illi et mira promiserant. Ab his creditur commendatus antistitum alicui in Lotharingia. Eos certe nobis notos, quibus professus erat suam immutationem, ex quo suaserant, ne Iesuitis se dederet, haud amplius vidit. Tuis natu majoribus non video, quae sit regio ad studia opportunior Geneva, ubi GothofredusGa naar voetnoot5 est, iuris civilis optimus monstrator. Quod de rebus Gallicis scribis et de .........Ga naar voetnoot6 crescit enim in dies principis Arausionensis auctoritas, qui jam nunc adeo tumultum ab eccleciasticis hominibus contra magistratus Amstelodamenses excitatum pacavit; immissis ipsorum rogatu militibus admodum mille et publicis copiis, praeter eos, quos ipsi urbis rectores sibi auctoratos ad eundem numerum auxerant. Inquiritur nunc in ejus seditionis satores, quae res quorsum evasura sit, in incerto est. Classis Hispanica ex parte Americae, quam Novam Hispaniam vocant argentum et alia quaedam mercimonia ferens, cum in Cubae insulae portu Matansa pararet exitum, octavo Septembris a nostris oppressa et sine praelio capta est. Erant nostrorum naves triginta bene armatae Petro Heinio imperante homine nautico et ortu Delphensi. Hispanorum erant naves sedecim, quarum quatuor servatae sunt, caeterae exemptis rebus mari depressae. Aestimari praedam video tredecim librarum ut loquuntur millionibus, quidam ultra sperant ob aurum quod in carinis et sub boum pellibus latere dicitur. Literae ex patria undecim naves advenisse nuntiant caeteras haerere apud Vectim insulam non sine metu, ne in viscatas Britannorum naves pars praedae incidat. Etiam quicquid est navium Ostenda et Dunquerca exiit in spem intercipiendae praedae et contra in praesidium vis omnis maritima Batavorum. Magnum haud dubie firmamentum hoc erit societati AmericanaeGa naar voetnoot7, quae ante annum adeo deplorata videbatur, ut esset, qui caput ejus legationis huc missae septuagena florenorum millia vendiderit, lucrum desperans; quo minus mirari debet, si alii tanto praevidere non potuerunt, | |
quod ille quasi de proximo imminens non potuit augurari, homo tam sagax et callidusGa naar voetnoot1. Pax cum Anglia, ut video, tarde promovetur, si neque de foedere inter Galliam et nostros in hunc diem convenit, adeo de conditionibus dissidetur. Iussi sunt legatiGa naar voetnoot2 domum redire, ubi suae operae nullum ultra usum viderent. Neque tamen abituros puto, dum hic rex est. Hunc annum ego cum omnibus meis tibi matronaequeGa naar voetnoot3 tuae ac liberis felicem nec minus prosperos quotquot sequuntur, opto, ea fide, qua amicitiam tuam semper colui. Vale, vir maxime. 6 Ianuarii, 1628. |
|