Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1216. 1628 januari 29. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot5.Mi frater, Quas 16 hujus ad me dederas suo tempore, id est hodie, ad manus meas pervenerunt. Itaque experimento edocti illa via uti interdum poterimus. Ego heri ad affinem ReigersbergiumGa naar voetnoot6 scripsi. Ex eo didici novem naves lapidibus parietum in morem transaedificatas in portum Rupellensem demersas jam esse ad obstruendos exitus aditusque et quod aggeris hyems saeva disjecerat in eo esse, ut brevi resurgat in statum veterem. Legatos e Dania hic habemus Brahen et ThomassoniumGa naar voetnoot7, qui reginam matremGa naar voetnoot8 adierunt auctores pacis cum Britanno. Agetur hic cum illis, non a castris. Idem fiet nostrisGa naar voetnoot9, ubi venerint. Datum id negotium arbitror senatori BulionioGa naar voetnoot10 et secretario VillauclerquioGa naar voetnoot11, amico meo. Ego occasionibus imminebo atque interim amicitiam caesarei legatiGa naar voetnoot12 non negligam. | |
Ex usu nostro mihi videatur fore, si in Anglia nostri libelli de Veritate Religionis ChristianaeGa naar voetnoot1 - quarum exemplaria reliqua et ego et alii impatienter exspectamus - recudantur; quod forte per IuniumGa naar voetnoot2 peragi poterit. Apochas pro Diderico et MariaGa naar voetnoot3, si potes, in unam contrahe. Diem ex Zelandia petas oportet, ubi sunt instrumenta. Si tamen alia apocha opus est, mittam. Scribe, siquid acceperis, nobis enim pecunia opus est. Rogo et ex VillaboniaGa naar voetnoot4 scisciteris, an mandatum habeat numerandi LIV florenos, quos uxor nunc iterum in ejus usus erogavit et significes, quid impensum sit in vitrea DaetselariiGa naar voetnoot5, ut quod reliquum est huc transeat. De Cauchorum rebus, RealioGa naar voetnoot6 et Heinsio, siquid porro resciscas, gratum erit discere. De ligno effigiato jam aliquid intellexeram. Mirum ni mutatio in imperio et religione luxum secutura portenditur. De vermibus res digna, quae physicis observationibus addatur. Meam causam tibi, ut ante, commendo. Centum naves e Gallia, Hispanicae XXVII jam, ut arbitror, advenere ad portum Rupellensem adversus vim externam. Video esse ea tempora, quibus saepe de his, quae momentum in futurum habent, moneri debeam; id ne negligatur omnes vos rogo. Parentibus, tuaeGa naar voetnoot7, tuis et qui aut nostri, aut satis nostri sunt, felicia omnia. 29 Ianuarii 1628. Affinis Reigersbergius et tu rogamini permutare, quae nuntio. Velim scire, quid ibi rumor dicat de amoribus Lutetianis Ludovici NassaviiGa naar voetnoot8. Tuus totus
|
|