Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend714. 1622 Jan. 6. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot4.Nullas a te, Frater, ex HollandiaGa naar voetnoot5 accepi. Puto iam esse quae veniant. Interea amisimus virum innocentiae supra saeculum BossiziumGa naar voetnoot6 magno bonorum omnium desiderio. Is dolor publicum ferme omnis ordinis gaudium super morte Comitis stabuliGa naar voetnoot7 pensavit: nam Regem a domestica servitute liberatum, si non vidit, audiit certe; atque id egregium mortis solatium habuit. Pacem regni sperare certe potuit, de qua rumores diversi. Putatur Rex brevi hic futurus auditurusque Rupellenses legatos, quod utinam recte succedat. Id enim et res intestinae Regni et externae desiderant. Princeps CondaeusGa naar voetnoot3 statim post obitum Luinii ad Regem advolavit, studio occupandi principemGa naar voetnoot8 vacuum et, quod additur, ex bello gloriam. Instrumenta Drentianae litisGa naar voetnoot9 spero recte ad vos et per vos ad TungrumGa naar voetnoot10 curata. | |
Pretium tabellarii hic omne persolutum est, quod, cum ad vos scriberem, nondum mihi constabat. Solvimus florenos quatuor et semissem. Si quid a vobis erogatum est id poterit repeti, aut in venturas posthac literas imputari. Quem finem habuerit viri optimi Hogerbetii desiderium scire aveo tum ipsius causa, tum quia ad res alias coniecturam praestabit. Vale mi Frater, et parentes atque amicos obsequiose saluta a me et uxore: etiam Reigersbergium si apud vos est, quem rogo eorum quae scribo notitiam impartias. 6 Ianuarii 1622. Tui amantissimus Frater
|
|