Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend758. 1622 Mei 27. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Ad tuas, quas 15 Maii ad me misisti, literas respondeo Frater. De his quae apud Vossium curasti gratias ago. De Eclogis PhysicisGa naar voetnoot2 placet consilium tuum, ut describas meas coniecturas annotata pagina et versu, easque mihi transmittas. Ita libro carere facile potero. Abrahamum MiliumGa naar voetnoot3 a me salvere cupio; quod ni scriberes quaestum ipsum ex mercatura facere, cupivissem explorari eius animum an huc transferre familiam vellet, non cariturus magnis amicitiis. HexabiblonGa naar voetnoot4 meum videre aveo. In titulo nihil mutandum. In libello ad RotterodamensesGa naar voetnoot5 annos de industria non expressi, neque id fieri oportet: nam si ad hunc diem postulem iam causa data recusandi videbitur; si ad sententiam usque, videbor temporum distinctione quae in me acta sunt agnoscere. Itaque ἀδιορίστως concipienda fuit postulatio: illi solvant ad quod videbitur tempus, id enim nobis non oberit. SmoutioGa naar voetnoot6 ne nimium credite. De lite bonorum vix quicquam spero. Est ars patriciaGa naar voetnoot7 nos eo modo lactare. MiliiGa naar voetnoot8 causa gaudeo cum illi mollius exsilium obtigit; quod ut norit, meque nihil non paratum ipsius causa facere, vos rogo. Mitto tibi exemplum diplomatisGa naar voetnoot9 quod nostri exsules me commendante a Rege obtinuerunt. Poteris describendum Nicolao Reigersbergio dare. Dicitur Rex ad se traduxisse Sullium et FortiumGa naar voetnoot10. Colloquia de universali pace lente procedunt, intento Rege in occasiones belli et privatarum pactionum, quo vim factionis dissolvat. Miror nihil intelligere me de Drentiana liteGa naar voetnoot11. Puto non esse monendos de honorario pro opera in litem ipsorum insumpta. Si quid dederint, ut aequum, usui mihi erit ad domum instruendam. Conduxi e regione PrincipisGa naar voetnoot12. Audio Catsium Veenhusii generumGa naar voetnoot13 obtinuisse pro se sententiam contra WaremundanumGa naar voetnoot14. Ego memini me in ea causa multum laborasse. Si quid honorarii offeret, | |
ne id quidem recusandum erit. De pecunia regia nihildum accepi. Ad fratrem Reigersbergium scripsi cupere me ut editioGa naar voetnoot1 quantum fieri potest celeretur. Quod hactenus eam distulit eius rei causae a me fuerunt. Cura ut Gallica versio simul cum editione Belgica procedat, utque exemplaria vos Belgica accipiatis satis multa; ego autem Gallica. Mora ulterior absit. Saluta patrem, matrem et amicos. Lutetiae 27 Maii 1622. Tuus
|
|