Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend759. [Vóór 1622 Mei]. Van S. EpiscopiusGa naar voetnoot2.Vir Clarissime, Quanto saepius relegi rythmos hos, tanto impensius raptus fui in eorum amorem simul atque admirationem. Ex vero et animo loquor, Apellis manum ac venerem mihi habere videntur, proinde digni, qui - quod olim de Homeri versibus dixisse legitur Magnus ille AlexanderGa naar voetnoot3 - non ad citharam, uti aliorum fere Poetarum, sed ad tubam canantur, et in turba quidem eorum, qui Deum ignorant, vel Religionem Iesu Christi aut neglectui habent aut contemtui. Nec enim in iis quicquam est, quod scire omnium non maximopere intersit, et vel ferreos ad divinam illam religionem amplectendam flectere non possit ac debeat. Nominatim vero certant in iis, et de palma quasi contendunt, rerum maiestas, et scriptionis claritas ac gratia; ita ut nec ligatae orationis claritati quicquam officiat rerum maiestas, nec maiestatem rerum diluat aut enervet ligata oratio: adeo quidem, ut difficile sit dignoscere, utrum divinius sit, res tam arduas, sublimes atque involutas, solide ac distincte animo concipere, quam conceptas tam decora simul et grata orationis ligatae purpura vestire, tamque dilucide ob oculos ponere, ut cuivis legenti primo statim momento pateat earum maiestas, et concisa simul atque aperta etiam adlubescat orationis gratia. Haec cum ingenue et candide profitear, ineptus merito videri potero, Vir Clarissime, si nihilominus taxare quippiam, aut obelo configere velim in hoc tam augusto opere. Sed id velim credas a me fieri, non quod in tam exacto opere quippiam desiderem, quam ut desiderio tuo meoque animo satisfaciam, ne, dum nihil annoto, perfunctorie aut oscitanter in eius lectione atque examine versatus esse videar. Verrucae quaedam sunt, quae pulchritudinis non satis gnarum aliquando offendunt, et quae tamen interim non parum ipsam operis venerem accendunt atque exaggerant; eas indicare me crede, et dum in pulcherrimo et numeris suis opere [perfecto] accuratoque Veneris tripudio nihil reperio quod displiceat, sandalium eius culpare tibi persuadeas. Malui enim inepti censoris notam sustinere, quam oscitantiae insimulari, aut non satis diligenter navatae operae in lectione horum versuum praemio aut opinione frustrari. Duo sunt, ad quae animum propius paulum adverti opto. Primum spectat | |
ipsam scriptionem, sive literarum contextum. Alterum res quae ibidem continentur. Quod characterem, sive literarum contextum attinet, optarem ut is ab usitato et communi in quibusdam vocabulis - ex gr. in ‘kwaad’Ga naar voetnoot1 - non ita longe recederet; non quod rationibus suis careat ista scribendi ratio, sed ne novitas illa lectori avido officiat aut remoram iniiciat, et ne, dum ad res optimas advertere debet, ad syllabas et literas considerandas delabatur, vel a cavillatoribus abripiatur. 2. Si fieri posset, optarem ut in finibus quorundam versuum literae N.Ga naar voetnoot2 ratio haberetur: nescio enim unde fiat ut eius omissio auribus meis durum quid insonare videatur, et non parum deterere de orationis gratia et venustate. Confirmavit me aliorum idem prorsus hac de re iudicium. Res quod attinet: Argumentum quo probatur fol. 4 et 5Ga naar voetnoot3 Deum unum esse, quia palmarium, cui non pauca alia in sequentibus superstruuntur, paulo magis adstringendum videtur, aut fortius suffulciendum. Videtur enim fere in eo principium peti: idem enim est quaerere, an Deus unus sit, et an id quod a se est, sive τὸ ἄναρχον ϰαὶ ἀναίτιον, unum tantum sit: Deum enim esse, et a se esse, synonyma sunt, uti ex antedictis patet. 2. Eadem est ratio argumenti, quo probatur materiam non esse aeternam, fol. 6Ga naar voetnoot4, praeterquam quod fundamento careat, materiam actu non esse, sed potentia: etenim si materia ens est, actu est: actu enim esse, sive extra nihilum esse, et ens esse, unum et idem sunt. Potentia esse non est esse, sed posse esse. Ita nihilum ipsum tandem materia esset, quia nihilum potest esse. Cum autem materia dicitur ens non actu, sed potentia, dicitur tantum in ordine ad has aut illas formas, quas suscipere potest, non autem in ordine ad entitatem absolute consideratam. Hinc iam apparet ratio dubii. Si materia est ens, quid repugnat cur a se non sit, et proinde aeterna non sit? Loquor sub persona opponentis, contra quem disputatur in textu. Fortasse a se esse non dicit magnam profectionem, sicut neque esse singularem perfectionem dicit: quid enim singulare habet rudis, indigesta, bruta moles supra nihilum? Sed a se esse cum tali perfectione ut agere possit in omnia alia, et a nullo pati necesse habeat, id perfectionem veram quin dicat extra dubium est. Fol. 7Ga naar voetnoot5. Providentia singularium explicatius saltem adstruenda videtur: non enim praecipua difficultatis ratio in eo sita est, an Deus singulare possit cognoscere qua tale, id est, quatenus unum, sive τὸ δὲ τὶ - quamqum a Philosophis haec quaestio ventiletur - sed an Deus possit cognoscere singularia omnia, quia multa sunt ac prope infinita, imo pleraque ita tenuia, ac dilutae vilisque entitatis, ut vix adficere posse videantur intellectum, aut digna quibus divina mens intendatur. De imperiis et imperiorum mutationibus quod subiungitur, quaeri potest utrumne ex illis, tanquam ex indiciis, solide colligi possit providentia divina. Etsi enim certum sit, imperia imperiorumque mutationes subiici divinae provi- | |
dentiae - Deus enim est qui dat et aufert regna quibus vult - tamen an ex illis, tanquam ex signis, divina providentia arcessi possit, dubium est. Ratio est, quia pleraque imperia, utpote iniqua, iniusta et violenta, oriuntur atque occidunt, Deo tantum permittente, et ad finem suum iis abutente, nullo adhibito speciali providentiae actu. Permissio enim non dicit actum providentiae, quo interveniente ortus et occasus ille fiat, sed negat potius; nisi quatenus illa permissio divina subordinatur intentioni divinae, qua vel aliquando punire vult populos, vel dirigere id quod permittit ad finem a se praefinitum et intentum: alioqui saepe Diabolum et diabolicas machinas, fraudes, vim, ac violentiam dominari sinit in illis, eaque ad arbitrium potentiorum aut maxime vafrorum volvi atque revolvi. Fol. 21Ga naar voetnoot1. Videtur nimis generaliter asseri, iuramentum omne prorsus prohibitum esse, aut saltem, immo obiter indicari Deum illud reservatum velle, cum de causa tantum sua agitur: salus enim proximi, et imprimis publica cur isti accenseri non debeat, aut saltem possit, nulla ratio esse videtur. Deinde consilia esse quae apud Salomonem leguntur, eaque in N. Test. praecepta esse. rectius fortasse quam tutius dicitur. Fol. 48Ga naar voetnoot2. Indicatur sacrificia non esse primitus a Deo profecta, sed ab hominibus adinventa. Videndum est utrum hoc verum sit, et si verum sit, utrum tuto dicatur. Si ex ipsis Iudaeorum libris evinci possit id ab ipsorum magistris adsertum olim fuisse, tum id optime adhibetur ad retundendum argumentum, quod pro aeterno eorum sacrificiorum ritu confirmando adferre solet; aut saltem ad indicandum religionem Messiae perfectissimam esse posse, quae sacrificiis istis careat. Fol. 50 versoGa naar voetnoot3. De Sabbatho quod dicitur, videtur in dubium vocari posse, propterea quod ante latam legem expresse legatur populo mandatum, ne in Sabbatho Man colligerent, addita hac ratione, si bene memini, est enim Sabbathum Dei vestriGa naar voetnoot4. Reliqua desunt. |
|