Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend760. 1622 Juni 1. Van P. ScriveriusGa naar voetnoot5.V.C. Hugoni Grotio, Musarum delicio P. Scriverius S.P.D. Nihil literarum ad te dare, piaculum esset, V.C., tam bella occasione nunc demum oblata: eunte utique ad vos cognato meoGa naar voetnoot6, filio praestantissimi atque innocentissimi viri, qui in carcere tibi, qui in aerumnis per triennium socius. O utinam et nunc tecum liber, non
Corvos poetas, aut poetrias picasGa naar voetnoot7
sed philomelas Gallicanas suavissime cantillantes et minurrientes audiat, Grotiique sui, Tileni, Salmasii, et aliorum elegantium virorum mellineas avidissimis | |
auribus quotidie hauriat. Sed fiet illud, quando Deo Opt. Max. visum. Spero equidem
Qui mala Iosephi multo pensavit honore,
Ferrea qui Petro claustra patere dedit,
Hunc quoque respiciet.
Nosti cetera. Nos, quod unum possumus, vota suscipimus, assidui in precibus et piis meditationibus. Quanto autem gaudio exultavimus ad primum nuncium liberati Grotii, noli quaerere. Affirmare tibi possum, vix maiore tristitia alligatos fuisse honestissimorum quamplurimorum hominum vultus fatali illa hora, qua trigae de patria optime meritae primum iniecta vincula, dein reverendissimi senis cervici ensis, reliquis ad perpetuos carceres damnatis, etc. quae referre piget. Vidi, inquam, exsuperanti laetitia affectos, multos D.O.M. pro divino beneficio et liberatione gratias agentes; multos etiam Hilaria celebrasse intellexi, et pro more gentis in sanitatem ex-captivi liberalius poculum eduxisse, faustis precationibus interiectis pro Do. H.Ga naar voetnoot1, caetera Ipsius curae committentes, in cuius manu nos omnes esse iam ante inbiberant. Sane ex veteri formula, Minuitur populo luctusGa naar voetnoot2 Grotii liberatione. Laus et gratia D.O.M. Ipse faciet porro, nisi aliter nobis ipsique cognato meo expediat; cuius filium ornatissimum curae tuae ac tutelae - iam pridem enim ille matre, si non etiam patre, orbus est - commendo. Fruatur te, tuoque consilio, et, si ita ex re tua et illius videbitur, - ex illius autem re omnino videbitur -, si et isthic Gallicae linguae usus, cuius addiscendae studio scis plerumque Galliam ab exteris peti, caeterorum beneficiorum cumulo accesserit, domo imprimis tua. Ut se propius propiusque ad domestica monita et exemplum conformet, totam denique studiorum suorum rationem ad praescriptum tuum componat. Tu enim omnium accuratissime didicisti experiendo, qua via potissimum ad veram solidamque iurisprudentiam grassandum sit. Quod nec optimum patrem longo fori usu exercitum latet, cui nuper per aliquot menses adfuit, et dictata quaedam ad ius civile excepit. Sed adspectu tuo et quotidiana consuetudine frui, mi Groti, id vero in maximo lucro deputandum. Hoc age, et remitte nobis Hadrianum non tantum aetate grandiorem, sed eruditiorem et praeclarissimarum multarum rerum cognitione instructiorem. Crede mihi, multum id proderit ad calamitatem integerrimi viri sublevandam. Sed et aditus ipsi per te pateat ad proceres, quos nosti plurimum cum alibi tum etiam hic posse; et effice, rogo, omnibus machinis, ne virorum optimus, miser, heu miser, diutino illo carceris squallore contabescat prorsus, et miserrimus evadat. In quo voto D.O.M. suppliciter venerans, finio summa cum festinatione: ipsa enim hora discessus sui, qui et mea et illius spe maturior repentine accidit, me de literis monuit. Quibus ignosce: subitae enim sunt et insubidae. De studiis volebam multa, sed cogor in aliud tempus differre. Interim Cl. ClaveriumGa naar voetnoot3 bene iubeo sperare. Saluta hominem, doctum, et probum, quique neminem, non certe me, me certe non, laesit. Sed saluta Puteanos, Salmasium, Tilenum, Episcopium, Utenbogardum, reliquosque ob religionem exules. Hygini Grammatici de CastrametationeGa naar voetnoot4 haec Fragmenta cum Puteano et | |
Salmasio communices, et ipse censeas, peto. In Parisiensium potissimum gratiam eum laborem suscepi, et membranas diligenter excussi: ita ut pagina paginae, versus versui, et litera denique literae propemodum respondeat. Scripsi nuper ea de re ad Cl. Puteanum, measque literas Syndico PavioGa naar voetnoot1 commiseram. Responsi nihildum accepi. In Notis Salmasii ad Histor. Aug.Ga naar voetnoot2 video eum Commentarium polliceri ad Hygini illum libellum. Multa etiam alia: inter quae Commentaria in Suetonium et in Tertulliani Apologeticum, an de Pallio. Sed tuumGa naar voetnoot3 quando? trilingue brevi speramus. Huius rei si certiores nos feceris, erit imprimis gratum, et gratia dignum. Vale cum suavissima et prudentissima foeminarum uxore tua, et liberis. Raptim Lugduni Bat. ipsis Kal. Iul. CIƆIƆCXXII. | |
Adres: Iurisconsultorum doctissimo, et doctissimorum iurisconsultissimo Domino et amico suo aeternun colendo. Lutetiae Parisiorum. In dorso schreef Grotius: 1 Iunii 1622. Scriverius. |
|