Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend761. 1622 Juni 1. Van G.J. VossiusGa naar voetnoot4.S. Pl. In rebus meisGa naar voetnoot5, Vir Amplissime, nihil actum, eo quod Curatores stato die non advenerint, sed mensem distulerint adventum suum, quod nunquam antehac fieri memini. De WicelioGa naar voetnoot6 uti et de Stobaei EclogisGa naar voetnoot7 iam frater ad te scripserit. Quare actum agere nolo. Nonnunquam dubitavi, annon usui tibi esse possent Comicorum Graecorum sententiae, quibus tam multa bona ad oram allevisses. Hoc si est, scis tantum significato opus esse. Gaudeo sex tuos de vera religione librosGa naar voetnoot8 in lucem prodiisse. Sunt illae unicae deliciae multorum, et eos inter coniugis meae, cui eo impensius placent, quod domi suae habet interpretem eorum, quae circumlocutione quadam dicuntur a te, vel etiam ubi alludis ad historiam minus in vulgus notam. Dubitavi interdum, an non in gratiam imperitiorum utile foret, declarationem talium ad oram verbo annotari, vel ad calcem adiungi. Quod iam alios scis in hymnis suis praestitisse. Nec tamen minutum adeo laborem subiri a te velim, sed fratre, vel alio. Vellem cum his de religione libris Latino-Belgica vel potius Belcico-Latina tua ϰατήχησιςGa naar voetnoot9 exiisset. Parentes multi occasionem haberent egregia multa et discendi et docendi suos. Loquor de hominibus bonarum literarum non ignaris, qui Latinis magis delectantur. Nam caeteris editione Belgica, toties iam repetita, satis iam consultum puto. Tum autem ob oculos versantur studiosi adolescentes, quorum multi - dicere | |
horret animus - vix elementa religionis Christianae sciunt. Imo quid illo ‘vix’ opus mihi? Etiam absque illo nihil dixero ὑπερβολιϰώτερον. Paucis adeo ex iis invenio, qui et Christi beneficium, et suum officium intelligant. Haec HogerbetzioGa naar voetnoot1 subito ad vos abitum parante scribenda mihi existimavi. De caeteris brevi per studiosum quempiam, qui Lutetiam cogitat, faciam te certiorem. Salutem uxori lectissimae a me et mea. Item summis viris Tileno, Salmasio, aliis. Kal. Iun. ∞ IƆCXXII. Tuus omni officio | |
Adres: Amplissimo et Clarissimo Viro, Hugoni Grotio Lutetiam Paris. In dorso schreef Grotius: 1 Iunii 1622. Vossius. |
|