Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend753. 1622 Mei 10. Van Nic. van ReigersberchGa naar voetnoot1.754. 1622 Mei 11. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot2.Vir optime atque amicissime. Magnum mihi exsilii solatium in tua amicitia, quam literae tuae abunde testantur. De tuo negotio ut res ex voto succedat, apprecor, nec tui magis quam Academiae causa, cui scio quam utilis esse possit tua industria, vel ad expugnandum gravissimum illud vitium, de quo merito conquereris, contemptum literarum. Interim otium illud. quo nunc frueris, etsi forte rei domesticae incommodat, sterile tamen non erit sed fructus dabit posteritati profuturos, praesertim si in iis pergere audeas, quae de Ecclesiae historia colligere coeperas. Ego Disquisitionis nostraeGa naar voetnoot3 exemplum tibi mitto, quantillum munus pro quot et quantis? Puto me in eo libro verum dixisse de veterum sententia. Et quis tamen vero cedet? NuperGa naar voetnoot4 a te poposceram librum Eclogarum Physicarum et Ethicarum Stobaei quibus usus in carcere fueram; rogo ubi occasio se dabit transmittas. De loco Schotti indicato gratias ago. Velim et per te nomen scire eius qui in Germania, ni fallor, ad Cassandrianum modum de conciliandis controversiis scripsitGa naar voetnoot5. Nomen nunc non succurrit. Sed tuo beneficio eum librum videre memini. Videris mihi non abs re facturus si Fragmenta cum Notis seorsim prodire facias, ne semper lentulitas illa tibi obstetGa naar voetnoot6. Salmasius Pallium Tertulliani iam ediditGa naar voetnoot7, in quo tam multa emendat, tam multa observat, ut caeteros nihil vidisse dicas. Iam ad Apologeticum eiusdem accingiturGa naar voetnoot8. In Suetonium quoque paratas habet notas et multa alia quae eum passim vides promittere, neque enim iactator est. Non amittam tibi notor esse apud ipsum. De affini tuaGa naar voetnoot9 quod scribis, fortitudinem eius miror et temporibus satis infelicibus feliciter ut succedat opto. Resalutat te Tilenus et alii quos designas. Vale quam dulcissime cum coniuge et liberis. 11 Maii 1622. Tuus totus
|
|