Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend717. 1622 Jan. 14. Aan Jan en Willem de GrootGa naar voetnoot7.Quas ad me dedistis epistolas postridie Calendas Ianuarias cum gaudio accepi, eoque magis, quod de tuo, Frater, adventu in patriam nihil hactenus inaudiveram. Commonitoriam iuris in Drentiana liteGa naar voetnoot8 omnino non alii tradendam censeo, quam EchtenoGa naar voetnoot9, nobilii eius terrae, et huius litis directori. De HexabibloGa naar voetnoot10 | |
commendo vobis ne diutius protrahatur, exeat quo poterit modo. TiardamGa naar voetnoot1 amavi optima fide: de morbo doleo, sed quando ita res erat, exemtum humanis miseriis est quod gaudeam. A Rotterodamensibus et Delegatis Ordinum nihil mihi polliceri audeoGa naar voetnoot2. Tamen res videtur tentanda vel in hoc, quo iustior sit defensionis meae causaGa naar voetnoot3, quae non procul a fine est. MelissaeiGa naar voetnoot4 consilium non displicet: ita tamen ut nihil tacendum sit eorum, sine quibus mutila foret defensio. Principis ad ostensas literas dictum videtur mihi perplexarier: quid de eius animo Melissaeus iudicet scire haud abs re sit. Quod mones, Frater, et ego deprehendi, in DisquisitioneGa naar voetnoot5 effugisse mihi semel Synodi vocabulum. Nicolaus Reigersbergius iam ad vos spero venerit. Hic res eodem in loco sunt, durante et bello, et spe pacis aliqua, de qua certius iudicari poterit, ubi huc venerit Rex, quod ante mensis huius exitum futurum speratur. Comitis stabuli fratresGa naar voetnoot6 apud Regem valde frigent, exemplo insigni quam fragilis sit potentia non sua vi nixa. De Hogerbetii postulato an aditus sit Princeps, et quid dixerit scire aveo. Wtenbogardus hic est. Refutationem ...Ga naar voetnoot7 animosam - nosti hominis ingenium - mittam ubi prima se dabit occasio. Cum Rutgersio Heinsioque prudenter agendum: interim nihil peccaturum te reor, si eis significes, me cum solo non exuisse veteris amicitiae memoriam. Uxor nunc valde occupata matri non scribit, factura propediem. Interim ipsi vobisque se commendat; idem ego facio et quantum hic est familiae. Pueri belle discunt; itaque ad scholam eos nondum mitto. Valete. 14 Januarii 1622. Tibi obsequentissimus filius, tuique amantissimus frater
|
|