Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend716. 1622 Jan. 14. Aan S. EpiscopiusGa naar voetnoot1.Legi, vir doctissime, cum voluptate summa et profectu meo, quae pro tuenda perscriptae legis divinae dignitate commentatus esGa naar voetnoot2; neque vero unica lectione contentus prolixiorem eum faciam saepe revolvendo. Quod si et hoc permittis, aliis quoque amicis harum rerum iudicio pollentibus faciam legendi et cognoscendi copiam. WaddingoGa naar voetnoot3 tamen mittendum nondum censeo, ne Societas hic quoque valida inde quoque occasionem arripiat desideria nostra impugnandi. Facile morae alicuius veniam impetrabit mutata exsilii sedes, neque ad manum libraria supellex. De Paraphrasi particulae ad Romanos - nonum caput cum duobus sequentibus intelligo - persto in preceGa naar voetnoot4. Scio sufficere posse veri studiosis quae in Actis SynodalibusGa naar voetnoot5 exstant. Sed et fusior est ea dissertatio, et liber in paucorum est manu. Quare seorsim edendum est aliquid, et praeloquii loco ostendendum quid antegressis capitibus atque etiam fine octavi - quod cum nono multi argumento peculiari cohaerere non satis recte existimant - egerit Apostolus. Deinde iuxta verba textus adiicienda fusior planiorque paraphrasis, et post cuiusque capitis paraphrasin breves annotationes, quae ex scopo Apostoli, ex sermonis cohaerentia, ex locutionum alibi exstantium significatu paraphrasin eam adstruant, et alias si opus est refutent. Id opus si qua omnia soles industria confeceris, non dubito quin multis profuturum sit ad conspectum veritatis. Deus te tuumque contubernalemGa naar voetnoot6 paterna benignitate foveat. XIV. Ianuarii. CIƆIƆCXXII. Lutetiae. Tuus
| |
Adres: Summae eruditionis et pietatis viro Simoni Episcopio Rotomagum. In dorso schreef Episcopius: Recepta 24 Janu. 1622. |
|