Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend872. 1624 Jan. 21. Aan Jan en Willem de GrootGa naar voetnoot1.Oculi, mi Pater, ac Frater, valent rectius. Pro literis quas dedistis ipsis novi anni Calendis, proque voto quantas possum ago gratias. Rogo autem ut quoties aliquid occurrit lectu dignum, eius me aut ipsi edoceatis aut operam detis ut per alterum fiat. Ea enim ex re mea hic existimatio non minima ex parte pendet. Custodem sigillorum nunc factum AligriumGa naar voetnoot2 conveniam ubi a primis salutantium undis liberas aedes habere coeperit. Videbimus an usui mihi sit futura eius amicitia. Interim siquid se spei bonae ἀπὸ Κίμβρων ἢ ἐπιθαλασσίων πόλεων τινοςGa naar voetnoot3 obtulerit, deliberabimus. De IrenopoliGa naar voetnoot4 enim multi non bene ominantur, verentes ne fiat πονηρόπολις, qualem Philippus Macedo olim condiditGa naar voetnoot5. Sed tamen ne huic quidem negotio praeiudicandum est. Eobaldo Dussenio felicem precor reditum ad honores quasi postliminioGa naar voetnoot6. Mansfeldium iam excessisse agro Oostfrisiae intellexeram et partem copiarum caesam. Hac quoque de re certius velim edoceri. Petrus noster totus adhuc in malis suis iacet, corpore partim suffuso, partim extabescente, ita nihil eius valeat praeter cor et caput, quod ipsum graviores ei dolores facit. Deus illum et nos respiciat misericors. CupumGa naar voetnoot7 saepe monui ne in patriam iret. At ille ad Penelopen suam trahebatur. Discemus ab hoc experimento ecquid aequitatis ab Amstelodamensibus contra edictorum rigorem sperari debeat. Bredana illa motioGa naar voetnoot8 mali est exempli in Republica pridem nullo tali morbo laborante. Siquid ultra acciderit perscribi ad me velim. Et urgeri HillebrandumGa naar voetnoot9: est enim tardiusculus. Pecuniam a Nicolao Reigersbergio accipere poterit. Spes hic est matrimonium Angli cum HispanaGa naar voetnoot10 evaniturum. Nam et qui in utriusque Aula gratia pollent inter se dissident, et restitutionem Palatinatus urget Britannus aliquanto quam ante calidius. Hic pacem firmam habemus, | |
conspirante in eius tutelam CancellarioGa naar voetnoot1 et Sigilli CustodeGa naar voetnoot2. Rex militem extraordinarium dimittit, veteres centurias quae id fuerant quod dicebantur, ad tricenarium numerum militum accidit. Aliud habemus nihil. Ego in opere meoGa naar voetnoot3 strenue pergo. Vale, parens optime et frater carissime, cum vestris nostrisque omnibus. Lutetiae 21 Ianuarii 1624. Rogo frater Maurerio hanc det epistolamGa naar voetnoot4: quae nuper quia tempus me deceperat curata non est. Scire velim an mansurus sit FalcoburgiusGa naar voetnoot5, an huc rediturus, et quando et siquid tale. De Drentiano negotioGa naar voetnoot6 velim frater meminerit. Tibi obedientissimus filius
|
|