Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend290. 1613 Oct. 10. Van Is. CasaubonusGa naar voetnoot6.Vir amplissime. Postquam a nobis discessisti, unasGa naar voetnoot7 tuarum accepi, ego ternasGa naar voetnoot8 ad te dedi. Unae mearum erant, quibus ad tuas respondebam conscio et iubente Rege. Quod ex illo tempore silueris, miratur Rex optimus, et saepe ex me caussam. requirit. Mihi ἀγρυξίᾳ τὸ στόμα δέδεται, qui de tuo statu nihil intelligam. Peto a te, ut datam in discessu fidem serves. Multa haberem, quae tecum communicarem, si vacaret. Vidimus librum Sibrandi contra VorstiumGa naar voetnoot9, quem eatenus valde probavimus. Allatus est ad Regem liber MS. ἀνεπίγραϕοςGa naar voetnoot10, quem Rex non dubitat a te profectum, cuius paucas paginas legi, et agnovi facile ἐϰ τῶν ὀνύχων | |
τὸν λέοντα. Πάλιν αὖ ϰαὶ πάλιν miratur Rex tua te consilia ita clam habere. Ego in operis mei editioneGa naar voetnoot1 sum dies noctesque. Iam ad paginam perventum est CCCV. et procul tamen adhuc absum a fine. Quod superest, qui hasce tibi reddidit, adolescens est eruditus, et tuarum virtutum intelligens, qui si opera tua uti voluerit, rogo te, ut ipsi ad te pateat aditus. Vale. Scripsi raptim. Londini, pridie Kalend. Octob. CIƆIƆCXIII. |
|