Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend272. [1613] Juni 22. Aan Is. CasaubonusGa naar voetnoot1.Isaaco Casaubono H. Grotius S.p. Vir Maxime. Ex Britannia domum redeunti diuque etiam reverso semper ob animum versata sunt ea, quae de Religionis negotio Rex Maximus mecum erat collocutus: in quibus sapientiam magis rerum divinarum humanarumque, an veram sine fuco pietatem, rarissimam vel in privatis hoc saeculo virtutem, magis admirer, decernere nondum potui. Nunc iudicium illud subtile in examinandis controversiis, nunc maximam in ferendis certos intra fines opinionum dissidiis aequitatem, nunc pacis flagrantissimum studium, nunc reverentiam antiquitatis in mentem revoco et in non longi temporis sermone perfectissimum invenio exemplar quod totius vitae spatio imitari velim. Beata tali rectore Britannia: beatus Orbis Christianus si talibus consiliis uteretur: Haec est illa vera philosophia, quam in Rege desiderare paene improbi sit voti, invenire incomparabilis felicitatis. Duo autem in eo sermone mihi ὁ θεοστεϕής imperaverat, quae ut ex fide praestarem aliquo mihi tempore opus fuit, praesertim etiam in traducenda familia occupato, dum ex Secundi patria in Erasmi civitatemGa naar voetnoot2 migro. Prius erat ut de iis quae Utenbogardo Ecclesiastae Hagiensi, ac deinde Episcopio Professori Lugdunensi circa baptismum Amstelodami contigerantGa naar voetnoot3 Maiestatem eius facerem certiorem. Historia utriusque rei haec est. Initio emendatae apud nos religionis testes qui infantium baptismo adhibebantur interrogati sunt his verbis: ‘Nonne fateris eam doctrinam quae hic docetur, et praeterea in Veteri ac Novo Testamento et articulis (Fidei) Christianae continetur, esse veram et perfectam ad salutem doctrinam?’ An(no) CIƆIƆLXXXVI Hagae celebrata fuit Synodus Ecclesiarum BelgicarumGa naar voetnoot4; inter cuius Canones unus est ut in baptizando Ministri formula in idi(omate) conscripta uterentur. Edita autem tunc est formula paulo alia ... quam prior fuerat, cuius haec sunt verba: ‘Nonne fateris doctrinam in (Veteri) ac Novo Testamento et articulis Christianae Fidei comprehensam, et q(uae his) convenienter in Christiana Ecclesia docetur, esse veram et perfect(am ad) salutem doctrinam?’ Causas mutandi fuisse has suspicor: primum, quod | |
cum primaria sit Scripturae, secundaria Ecclesiae auctoritas, ordo quoque vocum ita institui debuit, ut appareret nos eum in modum, non autem cum iis sentire qui ista praepostere invertunt. Deinde quod cum baptismus insitio sit non proprie in hanc aut illam, sed in Catholicam Ecclesiam, stipulatio quoque a(d) Catholicae Ecclesiae, non autem ad particularis alicuius fidem fuit referenda. Neque enim aequum visum est aut necessarium baptizandos infantes per test(es) suos tam arcte adstringi particularis Ecclesiae dogmatis, atque adstringi solent ii, qui ad Ministerium recipiuntur; atque idem video aliis quoque Ecclesiis omnibus placuisse, ut in baptismo mentionem non facerent nisi summorum Christianismi capitum: caetera enim ad confirmationem sive catechesin rectius servantur: quanquam et inter catechesin adolescentium, et examen Ministrorum multum interesse debet. Adde quod durum videbatur a baptismo arcere eorum liberos, qui cum alioqui fundamenta omnia salutis teneant, in singulari quodam articulo ab Ecclesia particulari dissentiant, puta siquis apud nos non credat Christum passum esse poenas gehennales, neque ea quae apud nos usurpantur presbyteria et ministrorum aequalitatem iuris esse divini, quae putantur a multis publica esse Ecclesiae nostratis dogmata. Haec cum ita se habeant, accidit ut cum Utenbogardus in Ecclesia Amstelodamensi adesset ad infantis privignae suae baptismum advocatus, concionem forte haberet Petrus PlanciusGa naar voetnoot1, eius Ecclesiae minister: et, ut solent nostri, plusquam plebi expedit, indulgere tractandis controversiis, multa ibi diceret adversum eos, qui sentiunt Servatorem nostrum pro omnibus hominibus mortuum, et omnibus remissionem et reconciliationem impetrasse, sed eadem a solis fidelibus reipsa percipi: damnaretque distinctionem a Damasceno olim et mox a Scholasticis omnibus constanter traditam antecedentis et consequentis voluntatis. Finita antem concione cum baptismus administraretur, praelegit Plancius Utenbogardo, non illam anni CIƆIƆLXXXVI, sed alteram antiquiorem formulam. Utenbogardus qui usitatam formulam praelegi sibi crederet, vocem aientem statim protulit. Inde vero per Ecclesiam urbemque totam rumor statim percrebuit, Utenbogardum palam recantasse eam sententiam quam de impetratione universali, et applicatione particulari Remissionis peccatorum in colloquio Hagiensi coram Hollandiae OrdinibusGa naar voetnoot2 defenderat: nimirum quia imperiti homines, verba illa, ‘doctrinam quae hic docetur’, non ad Belgicas Ecclesias in universum, sed ad Amstelodamensem solam, et quidem ad tempus illud quo concionem habuerat Plancius, procedente in peius interpretatione referebant. Utenbogardus certior hanc famam late spargi ad Plancium ea de re scripsitGa naar voetnoot3, et siquidem errore aliquo accidisset ut veterem pro recentiore formulam usurparet, condonavit id facile: sin vero de industria recessum esset a formula solenni et sui traducendi captata esset occasio, peccatum dixit ea in re largiter: test(atus) simul a sententia in colloquio Hagiensi defensa se ne minimum quid(em) discedere. Tuetur vero se Plancius eo quod dicit priorem formulam sem(per) mansisse in Amstelodamensi Ecclesia neque eius mutatae decretum exstare. Sesquimense postquam haec Utenbogardo acciderant Episcopius Professor similem ob causam - nam baptizandus erat fratris infans - Amstelodamum evocatus est: diciturque apud amicos praedixisse, sibi si ea formula prae- | |
legeretur, quae praelecta Utenbogardo fuerat, accuratius se responsurum. Concionem habuit Casparus HeidanusGa naar voetnoot1, vir inter Amstelodamenses creditus moderatioris ingenii. Hic quoque Episcopium in(ter)rogavit ex formula vetere. Respondit Episcopius, non una vo(ce affir)mante, sed distincte, credere se veram esse doctrinam quae conse(quenter) Verbo Dei ac Symbolo doceretur, ut haberet formula emendatior; (cum a) Casparo obiurgaretur quod Ecclesiam turbaret, dixit, si ille re(citata) publice formula satisfieri sibi non pateretur, se libenter abstiturum a baptismi testatione. Baptizatus est infans. Sed Ministri qui aderant alii pro se quisque increpare Episcopium: simul a plebe, praesertim vero a mulieribus impetus in illum coepit fieri, qui tamen nulla noxa desaeviit. Magnum est Episcopii ingenium; subtiliter disputat, sed aetas illi - iuvenis enim est - ad causam susceptam animos administrat. Alterum quod mihi Rex Serenissimus praeceperat, hoc erat, ut significarem Utenbogardo intellexisse ipsius Maiestatem, sententiam ipsum pro Vorstio tulisse: et cupere eius quoque rei se veritatem causasque intelligere. Quid eius rei sit actum, et quid de opinionibus quarum reus agitur Vorstius sentiat Utenbogardus, scripsit ipse ad meGa naar voetnoot2. Cuius ecce literas ad te transmitto, ut Rex Optimus cognoscat de tota causa, quasi ipsum loquentem audierit. Ego verum illi ac fidele testimonium praebui, atque etiamnum praebeo, eum in privatis publicisque sermonibus tam clare profiteri atque explicare Catholica et Orthodoxa dogmata, περὶ τῆς ἁγιωτάτης τρίαδος, περὶ τῆς ἀσυγχύτου ϕύσεων ἐν Χρίστῳ ἑνώσεως, περὶ τῆς τῶν ἁμαρτίων ἀπολυτρώσεως, περὶ τῆς Θεοῦ πανταχῆ παρουσίας, ϰαὶ ἀσϕαλεστάτης προγνώσεως, ut neque ego, neque tu apertius quicquam eam in partem possimus dicere: nec ullas ab ipso praetermitti occasiones ut testatum omnibus faciat ita se sentire, et quam maxime sibi improbari aliter sentientes. De Praedestinatione autem et annexis capitibus quid ipse et cum ipso multi apud nos pii atque eruditi sentiant, et quas habeant rationes discedendi a Genevensibus placitis, dedi nuper operam ut paucis Regi sapientissimo explicarem; et iam ante Rex ipsorum sententiam legerat iisdem verbis comprehensam quibus in Hollandiae Ordinum conventu proposita ab ipsis fuitGa naar voetnoot3, neque alienam a fide ac salute verissime iudicaverat. Compertissimum autem mihi est iniuriam Utenbogardo et cum ipso sentientibus fieri ab illis qui eorum sententias prava interpretatione corrumpunt, quasi aut Fidei meritis electionem adscribant, aut applicationem Gratiae universalem statuant, aut liberi arbitrii vices contra Gratiae necessitatem extollant. Quodsi absolutum illud reprobationis decretum citra considerationem culpae cuique propriae, imo ut multis placuit, etiam ante primi peccati praescientiam, si voluntatem arcanam pugnanten cum voluntate revelata, si substractionem Gratiae ad Fidem necessariae in iis quibus Evangelium praedicatur, si pacem conscientiae et salutis certitudinem in hominibus capitaliter peccantibus probare non possunt, propt(erea) damnandine sint quod contrarios sibi habeant magistros aliquos nuperos, an laudandi potius quod antiquissimae Ecclesiae sobrietatem sectentur, tibi eruditissime Casaubone doctisque et piis omnibus iudicandum relinquo. Haec autem ipsa rogo meo nomine Regi Serenissimo significes, meque ipsius Maiestati commendes, | |
ut hominem minime ϰαινοτομοῦντα sed Catholicae Fidei et pacis Ecclesiasticae studiosissimum. Ego nunquam desinam Deum precari, ἀϕ᾽ οὗ πᾶσα δόσις ἀγαϑή, ut diu nobis op(timum) regem et regi optimam mentem conservet. XXII. Iunii CIƆIƆ ....
Literas tuas OxoniensesGa naar voetnoot1 iamiam recepi et quas incluseras statim curavi. Videor mihi intellexisse nostros ϰαϑάρους, ut Ser. Regis offensam devitent, testatos nescio quibus verbis regimen Ecclesiae Anglicanae et Magistratuum auctoritatem in Ecclesia sibi non improbari. Non dubito quin subdola futura sint verba: Aio te AeacideGa naar voetnoot2. nam constat mihi ex privatis quoque colloquiis quid sentiant. Et exstant Bezae aliorumque libri. | |
Adres: Viro maximo Isaaco Casaubono. |
|