Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend273. 1613 Juni 23. Aan Is. CasaubonusGa naar voetnoot3.Isaaco Casaubono H. Grotius. Amplissime Domine. Heri in fasciculo quem ad Legatum OrdinumGa naar voetnoot4 misi inserui literas ad teGa naar voetnoot5 in quibus mentionem feci epistolae ab Utenbogardo ad me scriptae, in qua suam de Vorstianis controversiis sententiam explicat. Forte autem accidit, ut oblitus fuerim eam Utenbogardi epistolam ei epistolae quam ad te scribebam includere. quod erratum nunc ecce corrigo. Atque oro quandoquidem Rex ipse bis mihi imperavit, ut se iis de rebus quae et in mea et in Utenbogardi epistola continentur certiorem facerem, idque per te, molestum tibi ne sit hac in re non tam mihi - qui et ipse tibi multum eo nomine debebo - quam ipsius Maiestati inservire, ut ea scire possit, quae ipsa scitu digna iudicavit. Ego non patiar posthac te ignorare, quis sit Ecclesiae nostrae status. XXIII Iunii Kalendarii novi. CIƆIƆCXIII. |