Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend274. 1613 Juni 23. Van Is. CasaubonusGa naar voetnoot6.Vir maxime, Haeccine data fides? Mensem iam abes, et nihil a te accipio. Me cum dico, intelligo non simplicem amicum tuum, sed ministrum Serenissimi Regis; cui promisisti te literas ad me daturum. Scito optimum Regem tui promissi memorem, subinde me appellare. Serio dico, tuum officium iam Rex desiderat, et an exciderit tibi data fides, addubitat. Tertius dies est, cum colloquium vestrum mihi eius Maiestas exposuit. Animadverti mire eum tuis sermonibus delectatum. Habeo ρητὰ mandata, quae tibi non prius exponam, quam tu mihi indicaveris, cui me | |
velis meas dare. Oxonio post tuas acceptas scripsiGa naar voetnoot1 ad te, et fasciculum misi, in quo erant literae ad τοὺς πάνυ Heinsium et Baudium et MeursiumGa naar voetnoot2. Tradendum curavi fasciculum D. Legato Illustrissimorum OrdinumGa naar voetnoot3. An acceperis scire cupio. Narro tibi: Oxonii didici, quod prius ignoravi: patrem meum laqueo periisse. Vix urbem eram ingressus cum ille vir doctusGa naar voetnoot4, cui mandatae sunt partes respondendi scelesto Graeculo, me adiit, petiitque quid ad hanc obiectionem responderet. Ter hoc affirmare Graeculum Cretensem. Obstipui, steteruntque comae, vox faucibus haesitGa naar voetnoot5. Statim domum reversus dum ad editionem operisGa naar voetnoot6 principium paro, nactus occasionem commodae digressionis respondi illi Satanae. Mitto ad te illam partem, ut, si placet, cum amicis illam communices. Impius enim sim, si parenti factam iniuriam dissimularem. Ego vero, ut furori inimicorum meorum obviam eam, constitui σὺν Θεῷ de patris mei vita et obitu brevem narrationem edere, quam spero fore bonis gratam. Magna enim extiterunt Dei immortalis in illum beneficia. Sed de his alias. Tuas expecto, imo, ut iam dixi, Rex expectat cupidissime. Vale et me ama. Londini Eidib. Iun. CIƆIƆCXIII. Viros clarissimos et amicos ad quos nuper scripsi nisi grave est, meis verbis salutes velim. Tui observans
| |
Adres: Viro amplissimo D. Hugoni Grotio. ICto. amico observando Hagam Comit. aut Roterodamum. |
|