Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend275. 1613 Juli 21. Van D. BaudiusGa naar voetnoot7.Quum Heinsius noster adoptivum librumGa naar voetnoot8 curaret edendum, nefas erat nomen nostrum ibi non conspici, et quoniam animorum germanitate laudumque consortio tam arcte invicem devincti estis, ut fama consentiens vos praedicet tanquam rarum par et exemplum antiquae virtutis et fidei, volui consecratum esse saeculo monumentum observantiae qua vos ambos venerorGa naar voetnoot9. Nec quidquam | |
est quod maiori ambitione concupiscam, quam ut tam felici iugo tertius adiungar. Nunc vicissim te rogo, ut epigrammatidio aliquo velis testari quam non sim dignus repulsa in tam honesta petitione. Calent operae typographicae circa editionem Historiolae nostrae super induciis belli Belgici, quam tribus chartis complexi sumus, quae et hunc in annum vivent et pluresGa naar voetnoot1, sui si qua est merito fiducia fortiGa naar voetnoot2. Non potest auspicatiori frontispicio insigniri vestibulum libri, quam vestro duorum nomineGa naar voetnoot3, quod nulla unquam obscurabit oblivio. ἀρχομένου δ᾽ ἔργου χρὴ ϑέμεν τηλαυγὲς πρόσωπονGa naar voetnoot4. Vive et vale nostri memor. Raptissime XII Kal. Sextil. CIƆIƆCXIII. |
|