Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend276. 1613 Juli 24. Van G.M. LingelsheimGa naar voetnoot5.S.P. Nobilissime Domine. Egone ut te feriam? ego vero amorem tuum in me exosculor, et in amplexus tuos ruo; gratiasque habeo de tam amica compellatione. Tune etiam memor mei fueris, in altero orbe et apud dilectissima capita, Casaubonum et Savilium, etiam mei amice recordati fueritis? quam opto quartus apud vos fuisse, et coram frui potuisse sermonibus et adspectu eorum, quos ego unice admiror et colo. De theologis Britannicis paria retulit Scultetus noster, qui, uti et Magnus Praefectus noster, Comes SolmensisGa naar voetnoot6, numquam satis praedicare potest tuas eximias virtutes, et in me amorem. Quod rarius ad te scribo, inde fit, quod nihil reperio, quod tibi iucundum esse possit. nam nil nisi de affectu meo in te garrire, putidum esset, quum vel persuasum habeas, te sincere a me amari; vel si dubitas, frustra inani verborum tinnitu te obtundam. De Ecclesiae vestrae statu, nimis heu! notum est omnibus; hoc placet, quod medicinam malo adhiberi posse speras. ut ergo plene cognoscere possis, quomodo Ecclesiae regimen apud nos constitutum sit, cuius beneficio pax apud nos hactenus conservata, mitto tibi Constitutionem Senatus nostri EcclesiasticiGa naar voetnoot7, qua utimur. Si quid in ea dubii tibi occurrerit, lubentes Scultetus et ego tibi satisfaciermis. Turbae quoque inter nostros inoleverant, ob PiscatorisGa naar voetnoot8 dogma, et ruebant partes in aperta dissidia: quum Princeps meus sanctae memoriae prudenti consilio, pullulascenti malo obviam ivit, et animos utrimque exacerbatos temperavit salubri mandato, de non turbandis Ecclesiis, per quaestiones non necessarias. Deum precor, ut successum tibi, aliisque piis et prudentibus viris largiatur, ad mala quae vos premunt et distrahunt, avertenda. Comes Gulielmus NassoviusGa naar voetnoot9, celeberrimus ille militiae dux, nobis iam adest; quam optabile mihi, coram intueri virum tam insignem, | |
tam bene de patria et religione meritum! Is crastino die inter susceptores erit filiae recens natae Illustrissimi AdministratorisGa naar voetnoot1, una cum Electore, ElectriceGa naar voetnoot2, regia prole, et AnhaltinoGa naar voetnoot3, inde ad suos festinabit rursus. Comes Solmensis, ut ante dixi, nulla de re libentius mecum verba facit, quam de tuis virtutibus, et admirabili doctrina et prudentia: te amantissime salutat, et historiamGa naar voetnoot4 tuam patriam avidissime exspectat; cuius desiderium et ego vix fero amplius, certus fore, ut inter primos nos fruammur utilissima illa tua lucubratione. Sed de ParallelisGa naar voetnoot5 tuis, quorum partem apud te vidi, nulla-ne spes superest, ut lucem videant? quam doleo, non descripsisse mihi, quum fruerer deliciis illis longe suavissimis, sed tibi molestus esse nolim. Deum veneror, ut te, patriae et Ecclesiae necessarium virum, incolumem et florentem conservet, et me dignum reddat, quem etiam porro ames. Vale praestantissime virorum. Heidelberg(ae) XXIV Iulii. 1613. T. observantiss.
| |
Si tanti est, quaeso, considera Sethi Calvisii istam formulamGa naar voetnoot6, vel propter Scaligeri magni iudicium de illo viro. Optem ego, nostris hominibus probari posse in istis Comitiis hoc institutum, multis molestiis sublevaremur. | |
Adres: Clarissimo et excellentissimo viro, Domino Hugoni Grotio, Iurisconsulto etc. Domino suo colendo. Hagae Comitis. |
|