Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend271. 1613 Juni 21. Aan G.M. LingelsheimGa naar voetnoot1.Nobilissime domine! Feri, dum audiasGa naar voetnoot2, dicebat ille: ego vivo, obiurga segnitiem meam quantum vis, quod hactenus non scripserim, dum, quae scribo, nunc saltem legas. Nolo te gaudiorum meorum esse expertem. In Britanniam missus fui: quo me animo credis fuisse, cum liceret quotidie Casaubonum et Savilium amplecti? Utinam quartus adfuisses! nec totus abfuisti tamen, multa de te mentio: literas tuas subinde legimus et exosculati sumus illa candidissimae animae pignora. Theologos quoque ibi inveni complures, non rigidos, praefractos, duricervices, sed lenes, aequos, faciles, in quibus scientiae est plurimum, charitatis non minus. Nunquam illud verius comperi ἀμαϑία ϑράσος, λόγος ὄϰνον ϕέρειGa naar voetnoot3. Nam apud nos confidentes adolescentuli, ubi paucos annos librorum haud sane multorum lectioni impenderunt, statim περὶ παντὸς ζητουμένου statuunt in alteram partem: dissentientes statim haereticos vocant, et si potestatem dares, ecclesia expellunt: quae animorum asperitas et αὐϑαδεία quos motus per annos iam aliquot apud nos dederit, audieris non dubie. Quae regio in terris nostri non plena laboris?Ga naar voetnoot4 Iampridem statum nostrorum certaminum referre tibi potuit ὁ μαϰαρίτης HippolytusGa naar voetnoot5, quo apud nos agente διοσημεῖα apparebant futurae tempestatis. Nuper ScultetusGa naar voetnoot6 mediis procellis intervenit: eumque se, quem debebat, praestitit pacis et concordiae auctorem. Sed mihi in veras malorum nostrorum causas diligentius inquirenti minime novum videtur, theologos de rebus praesertim gravioribus dissentire, sed quod ea dissensio plebem quoque et rempublicam ipsam concutiat, id mihi eo fieri videtur, quod regimen ecclesiae, dum belli curae nos ab aliis cogitationibus sevocant, nunquam antehac publica lege sit constitutum. Unde necesse est, plurimas quotidie lites nasci aut ministris inter se aut cum magistratibus, et difficillimas esse sedandi vias: quia ubi lex deficit, ibi bellum incipit. Cum vero consentiente doctorum iudicio laudetur ecclesiastica politia, quae est in vestro PalatinatuGa naar voetnoot7, oro te quaesoque per eum, quem ambo ecclesiae debemus, affectum, amicitiamque nostram, ut me de eius ordine ac ratione facias certiorem. Praecipue autem intelligere velim, qua potestate ac mandatis utatur ecclesiasticus senatus, a quibus et ex quibus constituatur. Scis, qua cura olim Romani ex ipsa Graecia leges petierint. Et sane nihil tam est necessarium de legibus cogitanti, quam aliarum gentium instituta diligenter expendere, atque ea suos in usus vertere, quatenus locorum ac temporum ratio permittit. Deus | |
nobis salutaria consilia suggerat ad pacem ecclesiae et nominis sui gloriam, idemque te, vir amplissime, tuique similes diu servet, infelici seculo subsidia necessaria. XXI Iunii CIƆIƆCXII. Tui nominis observantissimus
|
|