Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend270. 1613 Juni 16. Aan J. MeursiusGa naar voetnoot1.Ioanni Meursio, I.C., Historiarum et Linguae Graecae in Lugdunensi Academia Professori. Recepi, Vir Clarissime, libellos tuos Hesychii et BalsamonisGa naar voetnoot2, quos diligenter perlegam, simulque Notas tuas, quas non dubito responsuras ei famae quam iamdudum admirabilis diligentiae merito consecutus es. Interim gratiam, quae verbis facillime solvitur, debere diu nolui, quanquam is qui ita solvit, non tam solvit, quam debitum profitetur. Sed quid agam? paria reddere non possum, imo ne similia quidem. Ita me iam olim forum, nunc respublica frustra animo reluctantem ab illis et amoenioribus et latioris utilitatis studiis abripuere. Vestrum est Orbi prodesse. Nobis satis est minimas eius particulas curare. Opto autem ut ii qui tam bene tempus suum collocant quam facis tu, ea nanciscantur praemia, quae praestare ipsis possint id, quod studiis maxime est necessarium, securitatem. Venio ex Anglia; literarum ibi tenuis est merces. Theologi regnant: Legulei rem faciunt: unus ferme Casaubonus habet fortunam satis faventem, sed, ut ipse iudicat, minus certam. Ne huic quidem locus in Anglia fuisset ut literatori; induere Theologum debuit. Et satis feliciter AntibaroniusGa naar voetnoot3 ipsius procedit, Rege applaudente. Clero non item: nam multi vellent eum rigidius agere, quod ab ipsius candore et modestia impetrari non potest. BarclaiusGa naar voetnoot4 inter divitias et paupertatem medius haeret. Hic quoque ne tantum Poëta videretur Pontificius adversus Pontificem stylum strinxit, ereptumque ivit illi rem invidiosissimam, Regnum in Reges. Sapienter autem fecisse te iudico, quod laudes viri omni laude dignissimiGa naar voetnoot5 iustiori operi seposueris. Non poteris tam multa dicere, quin creditura sit aetas quae ipsius vitam proxime secutura est. Nam nostram vexat malum vetustissimum praesentis boni ignorantia, imo invidia. Taubmanni mortemGa naar voetnoot6, morbum RittershusiiGa naar voetnoot7 doleo. Sed hoc | |
magis annitendum est vobis, ne cultorum infrequentia damnum det literariae rei: quod te quidem facere satis mihi atque omnibus constat. 16 Iunii 1613. Rotterodami. |
|