Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend277. 1613 Sept. 3. Aan J. WtenbogaertGa naar voetnoot7.Accepi, Vir Reverende ac plurimis mihi nominibus semper colende, amicissimas tuas literas, simulque partum meum non multo meliorem abortivo, qui tamen mihi quoque, satis fastidioso patri, placere melius coepit, ex quo doctissimi Bertii cura ipsi obstetricata est. Miror autem vel maxime tam recte omnia ab ipso legi potuisse, cum ipse ego saepe mea vix legam dum recognosco, pictor malus, scriptor non optimus. Gratissimum mihi erit, si labor iste prodesse aliqua ex parte publico poterit. Praevideo offensas: sed id me solatur quod nihil scripsi | |
in cuiusquam gratiam, usus patriae meae libertate, quae dat sentire quod velis et dicere quod sentias. Rationem aliquam habui eorum qui amici aut federati sunt reipublicae nostrae, ut apud illos quantum fieri posset, placida iudicia in posterum experiremur. Sunt quaedam in quibus haesito, dubitoque an dici et an ita dici debuerint. Requirit enim prudentiam ista tractatio maiorem quam in me esse sentio. Supplebit in his quae ad Ecclesiam pertinent tua pietas: in his quae ad rempublicam magis οἱ ταύτης προεστῶτες. qua de causa iam ad Nobilissimum Mylium chartam mitto addita Graecorum Latina interpretatione. Recte fecistis quod mihi in memoriam revocastis Epistolam ante SocinumGa naar voetnoot1. Relegi, et quaedam de ea scripto meo inseruiGa naar voetnoot2, non parum ad causam facientia. Legatorum SynodiGa naar voetnoot3 mentionem et illud περὶ τῆς ἀριστοϰρατίαςGa naar voetnoot4 nec omisi, nec fuse prosecutus sum: coram caetera. Deus tuam pietatum diu nobis incolumen servet, et sancta eius consilia ad bonum Ecclesiae dirigat. III. Septembris CIƆIƆCXIII. Tui observantissimus
| |
Adres: Eerwaerdighe Godvruchtighe zeer geleerde heere: Johannes Utenbogard dyenaer der kercke Christi in den Hage. Wtenbogaert schreef in dorso: Grotius 1613. Sept. 17. |
|