Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend282. [1613] Sept. 13. Van J. WtenbogaertGa naar voetnoot1.Amplissime Clarissime vir. Fui heri Leidae et negotium quod T.A. novit qua potui fide ac diligentia curavi. D. Heynsium, quia id praecise in mandatis datum non erat, non conveni. Obiter quidem attigerat T.A. de correctione illi et Bertio committenda, at non fui ausus iniungere, quod non deessent qui dissuaderent, de ipsius nempe fide dubitabant, et certe futurum aiebant ut singulas ab impressione recente madidas paginas ad D. SibrandumGa naar voetnoot2 mitteret pro arctissima quam cum illo colere Heynsius dicebatur amicitia: quod cum omnino periculosum esse iudicarem, eo praeterito, Ioh. ArnoldiGa naar voetnoot3 et Bertio - quorum ille ipsi PatioGa naar voetnoot4, factus gener, cohabitat et nunquam non manum operi admovere poterit, hic vero quod illius sive in Graecis sive alibi oculos fugit, supplere - id muneris imposui; uterque vero provinciam hanc lubentissimo suscepit animo. Si vero secus T.A. visum fuerit, paucis indica, curabitur. D. Heynsius iam ante meum Leidam adventum Patio significarat T.A. scriptum ad se mittendum, editionemque suae curae omnino futuram. Si igitur T.A. metuit ne ex praeteritione hac aliqua nascatur offensiuncula, cui obviam ire velit, arbitrii tui id, ut par est, facio. Monuerunt tamen quum ipse ZeystiusGa naar voetnoot5 tum alii quorum hic parco nominibus, ne tanti momenti rem homini hac in re - quod aiebant illi - parum fido committerem. Tuum erit vel probare haec acta mea vel rescindere. Idem de NeraeoGa naar voetnoot6 iudicium, cui mandanda erat Gallica versio: cum hoc egi, et quamquam haesitare primum videretur, post tamen promtitudinem hac in re suam ostendit: ego, quum haesitantem primo animadvertissem, non omnino condixi, verum gratum mihi esse promtum ipsius animum quum dixissem, reliquum in deliberationem ulteriorem reieci, et veluti suspensum tenui. Post cum amicis etiam de hoc ipso agens, neque huic omnino fidendum putabant propter arctam cum D. Heynsio familiaritatem, cui paginas singulas expetenti hic non esset denegaturus. Actum igitur de NeranoGa naar voetnoot7 Haserswoudanae ecclesiae Ministro, Gallicae linguae peritissimo, ut qui multos annos Sedani commoratus sit ibique Linguae Graecae professorem egerit: Gallice etiam disertissime et scribere et loqui assueverit. Addebant iam ex aliis Neraei versionibus compertum esse, hominem ita flosculis et rhetoricismis Gallicis deditum ut hos nimium affectans quam longissime aliquando ab authorum mente recedere illi religio non sit. Ego rem in medio reliqui, dum et hac in re de tua sententia fierem certior, interim in eventum omnem tentari Nerani animum volui, quod hodie facturus Ioh. Arnoldi. Edetur hoc scriptum, nisi secus T.A. videatur, illo cum Romano, quoad textum tuum, tum cursorio vel cursivo ut vocant, quoad Sibrandi textum et allegata, tum etiam Graeco quoad Graeca, | |
illo inquam charactere, quem huius, quam ad T.A. mitto, probae folio quarto quadrata inclusum a me linea, commonstro: characteres hae omnes et satis grandes sunt ni fallor et belle inter se quadrant utpote eiusdem crassitiei, ne quid distortum sit in lineis. Marginalia notabuntur minori littera et quam convenientissima. Forma erit talis qualem voluisti, quarta nempe. Trecenta T.A. dabit exemplaria, chartae scriptoriae impressa: at quum non commode satis iam de pretio transigi posse diceret Patius, monitore D. Zeystio res ista dilata, post bonorum virorum arbitrio facillimo negotio componenda. Quaesitum porro fuit an quod ex ChomatensiGa naar voetnoot1 citas ad libri frontispicium, non etiam sit latine vertendum; quod si est, id quaeso per T.A. fiat. Bertius etiam, ut audaculus est, etiam hoc scire voluit an in correctione non esset vitanda commixtio vocularum cum, quum; putabat enim ille - en vero, sus Minervam - discrimen hoc observandum a T.A. vel data opera, quod scire cuperet, vel incuria, ut qui minutias istas sectari indignum iudicet, haud observatum. Quum etiam ille foedus, T.A. vero fedus scribere consueverit, an hic per correctionem aliquid mutandum censeat T.A. rogat. Postremo quum ad editionis aliquam speciem facere videantur exitus, ‘wtgangen’ vocant typographi, tu vero omnia continuo et orationis et scriptionis filo prosequaris omnia, voluerunt omnes, ipse quoque typographus, ex te cognoscerem, an disseparationem hic aliquam prout diversae tractantur materiae permittere correctorum arbitrio velis. Ad haec omnia T.A. responsum hodie per hunc meum cognatum harum latorem hoc solum nomine ad T.A. ablegatum desidero. Vale vir A. et doctiss. abs 13 Septembris Hage. T.d. studiosiss.
| |
Verbo et hoc addam. Latinum et Gallicum exemplaria Leidae per Patium, Belgicum hic per Ordd. typographumGa naar voetnoot2 excudetur: anne et istud placet? authoritatem aliquam conciliabis editioni Belgicae. | |
Adres: Amplisso. doctisso. Clamo. viro D. Hugoni Grotio ICto. Reipub. Roterod. Syndico. Rotterdam. door express. |
|