Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend281. 1613 Sept. 12. Aan P. BertiusGa naar voetnoot1.V. Cl. ac rarae eruditionis P. Bertio Ordinum Hollandiae Collegii Theologici moderatori. Lugdunum Batavor. Hodie apud vos erit doctissimus Utenbogardus qui te rogaturus est meo nomine ut laborem labore cumules curamque adhibeas ut nitide atque emendate prodeat libellus noster quem cordi esse describendo abunde testatus esGa naar voetnoot2. Ego hodie Roterodamum veniens litteras tuas accepi quibus Frisium mihi iterum commendasGa naar voetnoot3. sed res satis integra non est, quippe cum nostri Consules ut Toparchae maiores, VandervequioGa naar voetnoot4 maiori Toparchae, ille ipsis vicissim animi sensum declaraverint propendentis in AudartiumGa naar voetnoot5, qui et classiariis nostris satis placet. Ut nunc res sunt difficillimum est negotium Ministri electio, cum tot sint qui suffragium sibi vindicent: Ideo gavisus sum cum vidi ita convenire inter se sententias, alioqui molestias praevidebantGa naar voetnoot6 si alium Vandervequius, alium nostri Roterodamenses commendatum habuissent: unde oritura lis erat de iure controverso patronatus. Itaque iudico consensum qui tam feliciter obtigit non esse turbandum. accedit quod Toparchae aegre ferunt seniores se inconsultis ulterius quam oportuit processisse. Has propter rationes, et quia spem nullam videbam mutandae a nostris sententiae, auctor Frisio fui ne conatu irrito existimationem suam laederet, quin potius servaret se occasioni magis commodae. alioqui libentissime ostenderem quanti apud me ponderis sit testimonium tuum. Nec arbitror tutius cuiquam credi posse quam tot ingeniorum domestico moderatori. De libello tuoGa naar voetnoot7 et Anglorum iudiciis rectius coram loquemur, adero enim modo Deus permittat ad 25 Septembris. Interim rogo in meo libello inter eum locum qui Patrum dicta citat super quinque articulis, et alterum in quo sunt quaedam ex Melancthone post haec verbaGa naar voetnoot8: sive tam obscuras invenit ut definiri non possent, sive tam non necessarias ut definiri non deberent, haec addas: Quo magis mirari libet, esse qui ut suam sententiam populo commendabiliorem reddant, eam dicant proxime exactis saevitiae temporibus, multorum martyrum sanguine signatam: quo haud facile vanius quicquam excogitari potuit: praesertim cum illi ipsi dicere soleant, secum sentire Thomam Aquinatem et Thomae Scholam; quasi vero Romani Pontificis satellites ferro ac flamma ulturi fuerint opinationes nunquam ab Ecclesia damnatas, Magistrorum autem celeberrimis insuper defensas. Quod si emendatioris etc. Optem aliquando, Clarissime Berti, aliquo officio purgare posse molestias quas tibi exhibeo. Deus te diu incolumem servet, tuaque studia sospitet et tibi creditum florem studiosae iuventutis. 12 Septemb. 1613. Tibi amicissimus
|
|