Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend279. 1613 Sept. 5. Van P. BertiusGa naar voetnoot1.Ego verb, Amplissime vir, honori mihi duxi, quod σύγγραμμα illud tuumGa naar voetnoot2, veram saeculi nostri Panaceam, videre, legere, describere, licuerit. Etsi vero optassem aliquem ex meisGa naar voetnoot3 fuisse, qui describendi laborem subiisset, tamen, quum et prolatis rebus plerique domo abessent, et qui aderant essent indoctiores, et in multis locis litterarum ea esset ratio ut Delio natatoreGa naar voetnoot4 opus esset, malui ego aliquo modo defungi hoc labore, et tibi gratificari, ac publico prodesse, quam perpeti, ut tam laudabile scriptum vitio discipulorum meorum in manus aliorum virorum veniret inemendatum. Vides nonnulla fuisse quae me quoque fugerunt. Monueram D. Utenbogardum de praefatione illa procacissima SibrandiGa naar voetnoot5 in librum Socini de Servatore, in qua ita petulanter Ill. Ordinibus, DD. Curatoribus et aliis quibusdam viris bonis insultat, ac si praemium propositum esset caninae isti, facundiae. Quaeso alicubi illius praefationis periodos aliquot examines. Adieceram de licentia Deputatorum Synodi, quorum gesta, decreta, dicta, haud aliter terrori bonis fuerunt, ac si tota Synodus per ipsos fuisset locuta. Nunc adiiciam locum illustrem ex responsione Demetrii Chomateni, Archiepiscopi Bulgariae ad Constantinum CabasilamGa naar voetnoot6: Ὁ βασιλεὺς γὰρ οἷα ϰοινὸς τῶν ἐϰϰλησιῶν ἐπιστημονάρχης ϰαὶ ὢν, ϰαὶ ὀνομαζόμενος, ϰαὶ συνοδιϰαῖς γνώμαις ἐπιστατεῖ, ϰαὶ τὸ ϰύρος ταύταις χαρίζεται. ἐϰϰλησιαστιϰὰς τάξεις ρυϑμίζει, ϰαὶ νομοϑετεῖ βίῳ ϰαὶ πολιτείᾳ τῶν τοῦ βήματος. Ναὶ μὴν ϰαὶ δίϰαις ἐπισϰόπων, ϰαὶ ϰληριϰῶν, ϰαὶ πρός γε χηρευουσῶν ψήϕοις ἐϰϰλησιῶν· ἐνάγει δὲ ϰαὶ ἀπὸ ἐλάττους τιμῆς εἰς μείζονα· δηλαδὴ ἀπὸ ἐπισϰοπῶν εἰς μητρόπολιν, ἢ ἀνδρὸς ἀρετὴν ἢ πόλιν τιμῶν. Et post paucula: Καὶ ὡς ἔπος εἰπεῖν, πλὴν μόνου τοῦ ἱερουργεῖν, τὰ λοιπὰ ἀρχιερατιϰὰ προνόμια σαϕῶς εἰϰονίζει ὁ βασιλεὺς ἐϕ᾽ οἷς πράττει νομίμως τε ϰαὶ ϰανονιϰῶς. De libertate in Ecclesiis servanda probo iudicium tuum: sed ita, ut censeam | |
damnatas a priscis Conciliis haereses nobis fugiendas. Non placent mihi, qui, quum omnia ad Scripturas solas revocarint, ipsas quoque Scripturas volunt intelligi nisi ex sensu suo, quasi ipsi melius τὰ τῶν Χριστιανῶν μυστήρια intelligant, quam primi illi et sancti Ecclesiae Patres. Libertatem istam, si charitas nectat, ingens vinculum nacti sumus unitatis. Liceat ergo nobis discrepare sententiis circa apices rerum theologicarum, stet modo fundamentum solidum quod iecerunt Apostoli. Talis ego sum, mi Groti. Et qui de me aliter senserunt et locuti sunt, nunquam me norunt. Sociniani non minus tyrannidem - mihi crede - invecturi essent, si ipsis adflaret aura, quam olim exercent Pontificii. Magnorum virorum in Britannia iudicia de me, crebris quidem sermonibus, ad me perlata sunt, sed praeter SaraviamGa naar voetnoot1 et Casaubonum nemo ad me scripsit. Imo significavit amicus quidam non infimi subsellii, non esse scribendum ad quenquam, nisi si quem periculo illic, mea caussa, expositum vellem. Suspicor amantes mei esse Eliensem, Lincolniensem, Fuldensem, Decanum LondinensemGa naar voetnoot2 et paucos alios. Sententias Patrum περὶ τῆς ἀποστασίας τῶν ἁγίων posui in orthodoxo consensuGa naar voetnoot3. Et scio neminem ex omni antiquitate illud tueri quod oppugno, plerosque etiam mecum sentire. Non fuit religiosa illa antiquitas tam fortis stomachi, ut talia concoqueret. Omnia illorum ad pietatem fuerunt comparata. Securitas ista religionem excutit, et triumphum canit ante victoriam. Vicimus quidem in Christo, sed haec victoria omnium est: vincendum quoque est singulis: si cessamus, non proderit nobis Christus triumphans. Temperamenta illa velim mihi tempestive suggeras, ut de remedio cogitem. Amo enim candorem tuum, etiam quum carpis. Vale. V Sept. Anno 1613. Tibi deditus.
| |
Iuvenis quidam discipulus meus in eo est, ut ad ecclesiam CapellensemGa naar voetnoot4 | |
[pagina 258]
| |
vestri districtus evocetur, sed aiunt generum La MaireGa naar voetnoot1, OudartiumGa naar voetnoot2 competitorem obstare. Ego autor sim, ut deligatur maxime idoneus, sitque libera optio ecclesiae, uterque enim dignus hac vitula. Noster sine dubio est doctior, sed est μογίλαλος, quod vitium tamen in concionibus mira dexteritate occultat. Ius vocationis est penes Magistratum vestrum. Gratum erit intelligere aliquam mei discipuli habitam rationem, et animabit ea res alios, magna nunc parte prostratos parum aequis aliorum actionibus. Alterum commendavit Utenbogardus nostris sed ignotum, et quidem rogatus. Vos despicite, et deligite, si res adhuc integra est. | |
Adres: Amplissimo viro D. Hugoni Grotio, Fisci Hollandici Advocato et Syndico Rotterdamensi. Rotterdam. |
|