Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend280. 1613 Sept. 12. Aan P. BertiusGa naar voetnoot3.V.C.P. Bertio rectori Seminarii Theologici Lugdunensis. Lugdunum Batavor. Maximas tibi gratias habeo, vir clarissime atque eruditissime, quod id mihi beneficium praestitisti quod a te postulare et sperare inverecundi animi fuerat. Nemone ex omnium discipulorum catervaGa naar voetnoot4 isti labori erat idoneus, ut tibi ipsi tot bonae horae ita abutendae fuerint in describendis iis quae scribere ipse potuisses multo melius. Nam mihi certe ut cetera abunde suppetant quae ad istud genus disputandi requiruntur, deest sane otium inter plurimas easque diversissimas occupationes. Tamen mihi minus displicebo si tibi placui aliqua ex parte. Libere ubique exposui animi sententiam quod video non abiturum sine multorum offensa, sed tanti est pro virili pacem Ecclesiae promovere cuius stabilimentum mihi videtur media inter Socinianam licentiam et Papisticam tyrannidem, eaque recte ordinata libertas: qua in re te mecum sentire non dubito. Viri praestantissimi in Britannia te imprimis eo nomine magni faciunt quod ostendas non haberi a te contemptui piam antiquitatem: sed hoc agas ut illorum quoque testimoniis confirmes sententiam tuam cui multi illic favent, cum certis tamen quibusdam temperamentis. sed de his coram aliquando prolixius. interim Deum oro tua studia ad bonum Ecclesiae dirigat. 12. Septemb. 1613. Tui observantissimus
|